AAS 27 (1935), p. 103
Regens, vere Officiales Maiores Sacrae Paenitentiariae habeantur,
sicuti revera sunt, qui ipsum Regentem adiuvent, quoties
ab illo, de consensu Cardinalis Paenitentiarii Maioris, vocati
fuerint. Immo, congruentem ordinationem Benedicti XIV ab1
aliquo tempore aliquantulum obsoletam prae oculis habentes,
statuimus ad quinque Praelatos supradictos pertinere, ut per
vices in Regentis Officium sufficiantur, quando hic absit vel legitime
impediatur, cum summi sane momenti res sit, eiusmodi
Tribunal semper, ideoque etiam feriarum tempore, gubernari
a Praelatis, Officialibus Maioribus, quos olim Benedictus XIV 2
non solum tamquam « vita moribusque integris ornatos », sicut
de Officialibus Minoribus agens dicebat, sed praeterea ut « eximia
doctrina praestantes, casuum que conscientiae peritos » designabat,
quosque Nos etiam virtute et doctrina omni exceptione
maiores esse volumus. Officialis Maior, quamdiu Regentis vicem
gerat, omnibus eiusdem facultatibus utatur.
Oportet itaque Regentem cum aliis quinque Officialibus Maioribus
conveniens commercium habere, praesertim cum illis ea
omnia communicando, quorum notitia necessaria illis sit, sive
ad Officii regimen sive etiam ad expedienda negotia, quando in
Regentis munus substituendi sint.
4. - Officiales vero Minores, id est Secretarius, Substituti,
aliique omnes - quorum nullus ad hoc Officium regendum et ad
causas decernendas potestatem habet — secundum sua cuiusque
munera, hac Nostra Constitutione definita et in Litteris nominationis
designata, prudens et efficax ad negotia expedienda
auxilium ferent; qua in re a suo cuiusque moderatore pendeant.
5. - Regens primo loco inter sex Officiales Maiores, ut ipse
eius titulus significat, sub immediato Cardinalis Paenitentiarii
Maioris ductu, Sacrum Officium moderatur, disciplinam Officia-
1 Const. cit.
2 Const. cit.