AAS 27 (1935), p. 104

lium bonamque Officii administrationem tuendo, sicut omnibus
Romanae Curiae Officiorum Praesidibus constitutum est.
Is omnes facultates obtinet, quae ad fines assequendos, propter
quos Sacra Paenitentiaria instituta est, requiruntur, secundum
can. 258 Codicis Iuris Canonici. Excipimus autem ex Regentis
potestate, praeter facultates, quas in utraque sectione
Cardinalis Paenitentiarius Maior sibi reservare duxerit, nominatim:
in materia Indulgentiarum eas, quae iam in elencho
facultatum Cardinali Paenitentiario Maiori concessarum indicavimus,
quem elenchum religiose et inviolabiliter servari volumus;
in materia fori interni, recursus qui pertinent ad can. 132,
iunct. can. 214; 827; 828 i. c. 1527; 840; 985, 4°; 1060"ss.; 1070;
1075, 2°, 3°; 1138 ss., etiam pro foro tantum interno; 2314; 2320;
2342; 2360; 2363; 2367; 2369; 2371; 2388; 2392. In his recursibus
Regens providere poterit, si et quantum opus fuerit, ut confessario
potestas fiat absolvendi a censuris et, si res ferat, dispensandi
quoque ab irregularitate; attamen, in illis solis casibus,
in quibus ipse confessarius providere potuisset per can. 2254
et 990 § 2, siquidem urgeat ut animae in statum gratiae et amicitiae
divinae reducantur: ast illico rem totam ad Cardinalem
Paenitentiarium Maiorem deferat ut mandata convenientia ab
eodem accipiat, quippe quae ei specialiter reservata sint, ut iudicet
secundum normas et ordinationes, quas Nosmet Ipsi saepius
ei impertivimus, quaeque una cum aliis - quae forte in posterum
sive a Nobis Ipsis sive a Successoribus Nostris dabuntur- inviolabiliter
et accurate omnibus Officialibus observandae erunt.
Postremo Regentis erit in omnibus supradictis recursibus, qui
eius potestatem excedunt, pro officio singulas causas ita accurate
exponere, ut a Cardinali Paenitentiario Maiore vel ab ipso
Summo Pontifice cum plena rei cognitione definitivum iudicium
proferri possit.
Quod si negotia peragenda, tam in hac quam in illa sectione,
ea etiam quae ad ordinariam Regentis potestatem pertinent,
obscura vel aliqua difficultate implicita offerantur, Regens ad
Paenitentiarium Maiorem ea referet, ut ad Praelatos inquirendi

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.