AAS 27 (1935), p. 105

gratia mittantur, facta inter eosdem aequa laboris distributione
et ratione habita peculiaris singulorum peritiae, quo solutio
magis perfecta et absoluta sit; deinde vero in Signatura de iis
causis disputabitur. Propterea, postquam statutum erit rem
quandam Praelatorum inquisitioni subiciendam esse, ea Tabulariorum
praefectis tradatur, qui documenta cuique Praelato ad
certiorem solutionem necessaria ex iisdem Tabulariis promant
eiusdemque rei exemplaria pro aliis Praelatis describenda curent.
Duplex autem huiusmodi opus, qui Tribunalis Tabulario
praeest, Regente duce ac moderatore, perficiat; qui vero Induit
gentiarum Tabularium custodit, duce ac moderatore huius Sectionis
Substituto, exsequatur.
Vacante munere Paenitentiarii Maioris non ideo cessant facultates
ordinariae Regentis.

6. - Causae tractantur aliae in Congressu cotidiano, aliae in
Signatura Praelatorum seu Officialium Maiorum, aliae denique
ad Summum Pontificem afferuntur.
a) Res secretae et urgentes, quae ad Paenitentiariam perveniunt
pro foro conscientiae, postulant ut singulis diebus considerentur,
examinentur, et si fieri potest perficiantur; quam quidem
maxima laude dignam consuetudinem S. Tribunalis semper
fuisse novimus. Ex quo necessitas cotidiani Congressus orta est.
Iamvero, cum Secretario et Substitutis, secundum ea quae
olim Decessor Noster Benedictus XIV, de ipsis Secretariis agens,
statuerat «nullius omnino negotii quantumvis ordinarii vel
clari expeditionem, sine praevia ipsius Regentis recognitione
et approbatione liceat incipere », Regens singulis diebus dupli-1
cem Congressum habebit: alterum pro rebus fori interni, alterum
pro Indulgentiarum petitionibus. Ipse Regens Congressibus
huiusmodi praeerit, unaque semper intererit Secretarius.
Congressum vero pro foro interno Substitutus huius Sectionis
participet; Congressum autem pro materia Indulgentiarum

1 Const. cit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.