AAS 27 (1935), p. 106

Substitutus, qui ad hanc rem pertinet. Secretarius et Substituti,
ope Officialis cuiusque proprii curabunt imprimis ut causae in
regestis fideliter inscribantur atque earum resumptiones, ubi
factae fuerint, adnotentur; dein eas inter se aeque distribuant,
legant, diligenter cognoscere studeant; atque earum etiam summarium
faciant; mox eas ultro citroque secum communicent,
ut et singuli relatores eas omnes exploratas habeant, et mutua
consilia in rem conferre possint; postremo de iisdem accurate
in Congressu coram Regente referant. Qui quidem, antequam
rem plane decernat, quae ad normas redigenda erit, quas pro
singulis Sectionibus tradidimus, vel a Nobis et Successoribus
Nostris etiam tradentur, ipse per se singulas causas examinare
debet, ut de plena veritate relationum sibi factarum certior fiat.
Etenim ut Officiales relatores ita Officii Praeses in solidum de
consiliis captis respondere debent.
Nihil igitur, in materia fori interni, ab Officii Praeside decerni
potest nisi intersint Secretarius et illius Sectionis Substitutus.
Quamobrem si vel Secretarius, vel Substitutus desit, in
eius locum senior ex Officialibus Minoribus illius Sectionis sufficiatur,
in Officio praesens; seniorem dicimus ad normas, quas
supra statuimus. Eadem quoque agendi ratio pro Indulgentiarum
Sectione decernatur; quapropter si Substitutus in Congressu
desit, is a seniore Officialium Minorum illius Sectionis
substituatur. Oportet enim Congressus, quoad fieri possit, ex
tribus Officialibus constet.
Feriarum aestivarum tempore ita res ordinabuntur at e Tribunali
Secretarius et Substitutus Sectionis una simul ne absint;
qui idcirco se invicem ita excipient ut alter eorum in Officio de
more maneat; pro Indulgentiis Substitutus absens sufficiatur
ab Officiali seniore, qui adest.
Nihilominus per ferias aestivas, tam in hac quam in illa Sectione
nonnisi ea negotia expediantur quae moram non admittunt
quaeque administrationem ordinariam respiciunt.
Quoniam vero Cardinalis Paenitentiarius Maior, ut mos est,
duplici illi Congressui cotidiano non interest, integrum ei erit

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.