AAS 27 (1935), p. 107
postulare ut consilia de negotiis, sive fori interni sive indulgentiarum,
ex Regentis auctoritate in Congressu capta, sibi afferantur
suaeque approbationi subiiciantur, antequam hac de re
Rescripta dimittantur.
b) Coetus Officialium Maiorum, cui praeest Cardinalis Paenitentiarius
Maior, nomen Signaturae Sacrae Paenitentiariae
Apostolicae retineat. Cardinalis Paenitentiarius Maior coetum
seu conventum convocat, quoties id opportunum ducit ad tractanda
negotia graviora vel negotia, ad alterutram Sectionem
pertinentia, quae quomodocumque ulteriore studio indigeant,
itemque ad examinandos sive competitores muneris Officialium
Minorum, quando ad id assequendum concursus fiat, sive candidatos
officii Paenitentiarii Minoris in Basilicis.
Quando a Cardinali Paenitentiario Maiore dies Signaturae
constitutus est, Regens ei iussa transmittat qui Tabulario Tribunalis
praeest, quique dum ad Praelatos varia rerum, sive fori
interni sive Indulgentiarum, de quibus agendum est, exemplaria
mittit, e mandato Eminentissimi Signaturam Sacrae Paenitentiariae
Apostolicae indicet. Atque praeterea, quandoquidem
ad eumdem Tabulam praefectum ea pertinent, quae Paenitentiarios
Minores spectant, idem, ut sibi iussum fuerit, huius muneris
candidatos opportuno tempore convocet, hac in re periculum
facturos.
In Signatura, Officiales Maiores, una cum Regente, ad negotia
ex officio tractanda, Consiliariorum munere funguntur, cum
ad unum Cardinalem Paenitentiarium Maiorem deliberativam
ac decretoriam sententiam ferre pertineat; in examinibus vero
ius habent ut secreto suffragium ferant, secundum normas ad id
datas. Ipse Paenitentiarius Maior Signaturae praeerit; Secretarii
munere fungentur, pro negotiis fori interni, Secretarius Officii,
pro rebus autem Indulgentiarum, huius Sectionis Substitutus.
Paenitentiarii Maioris est ordinem negotiorum quae tractanda
sunt statuere. De unaquaque causa post praelectionem
voti ab Officiali Maiore redacti, ab omnibus eisdem Praelatis
praesentibus disputabitur, rogatis sententiis a Paenitentiario