AAS 27 (1935), p. 147

Quas quidem leges in canones redactas fere exhibet Codex iuris canonici,
in quo (lib. III, tit. X X , cap. I) tota de institutione catechetica, in universa
Ecclesia servanda, proposita et ordinata est disciplina.
Latis vero a Codice legibus advigilandis iisdemque pro opportunitate
urgendis, Pius Pp. XI Motu proprio Orbem catholicum diei 29 Iunii 1923
Officium catechisticum penes banc Sacram Congregationem Concilii instituit,
cuius est universam in Ecclesia catholica actionem catechisticam
moderari et provehere.
Summorum Pontificum iussis et adhortationibus concinuerunt Episcoporum
sollicitudines, qui vel in plenariis aut provincialibus Conciliis, vel
in Synodis dioecesanis, vel in Congressibus catechisticis, sive dioecesanis
sive nationalibus, institutionem catechisticam pressius ordinare studuerunt.
At, his non obstantibus feliciter ubique coeptis, ex eorumdem Episcoporum
relatis multa adhuc superesse constat, quae doctrinae christianae
tradendae vim et effectum impediunt. Et in primis lugenda sane est parentum
incuria, quorum plures, res divinas ipsi ignorantes, religiosam liberorum
institutionem parvi vel nihili faciunt. Quod grave profecto est, cum,
parentibus negligentius vel adversis, nulla fere spes sit fore ut filii religiose
erudiantur.
Quae quidem res gravior evadit ubi, ut in nonnullis nationibus fit, ob
partium certamina ius Ecclesiae in christianam puerorum institutionem
vel in discrimen adducitur, vel denegatur. Nam parentes, ignavia detenti,
vel mobilitate animi, vel rebus ipsis pressi, neque iniquis legibus obsistunt,
neque filiis catechizandis ullam curam sollicitudinemque impendunt.
In regionibus vero ubi catholici cum acatholicis simul vitam degunt,
neque cum iis mixta inire matrimonia dubitant, ex communi coniugum
consuetudine plerumque id fit ut in rerum divinarum contemptum ipsi
liberique prolabantur, vel a fide recedant.
Accedit ipsa puerorum adolescentiumque desidia, qui aliis distenti curis,
atque ludis et corporum exercitationibus allecti, vel ad profana spectacula,
in quibus non raro mores relaxantur, diebus praesertim festis adducti,
catechisticam institutionem paroecialem frequentare negligunt, adeo ut
a prima iam aetate incipiat et in dies ingravescat illa, quam maxime conquerimur,
rerum divinarum oblivio et neglectus.
Quae oblivio, qui neglectus, eo maius fidei detrimentum inferunt, quod
exierunt in mundum lupi rapaces, non parcentes gregi, subintroierunt
pseudo-doctores, qui vel atheismo vel neo-ethnicismo addicti, humanisque
commentis et deliramentis indulgentes, scriptis et opera, callide catholicam
fidem in Deum, in Iesum Christum, in ministerium Ecclesiae evertere
conantur; quibus ii omnes accedunt, qui infausti protestantismi propa-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.