AAS 27 (1935), p. 148
gaudi studio incensi, doctrinae pietatisque christianae speciem praeseferentes,
incredibile est quam facile catholicae doctrinae nescios et indigos,
ipsosque fideles simplices et incautos decipiant.
Quae quidem incommoda, quamvis iis obsistant curis iam plurimis
Episcopi aliique animarum curatores, non exinde tamen et hanc Sacram
Congregationem levant onere eorum diligentiam iterato excitandi, nec eos
ipsos eximunt, quin semper maiores conferant sollicitudines in id unde
ovium sibi commissarum sempiterna salus pendere dignoscitur.
Quam ob rem huic Sacrae Congregationi opportunum visum est omnes,
ad quos spectat, novis urgere stimulis, eisdemque quaedam praescribere,
quaedam vero indigitare, quibus servatis, spes est fore ut catechetica institutio
in melius provehatur.
Primo, igitur, Episcopi, pro iure et officio gravissimo sibi commisso,
ad curam et diligentiam quam antehac in rem catecheticam conferre consueverant,
maiorem, in eiusdem incrementum, addant operam industriamque
suam: quare, ad normam canonis336 § 2, «curent... ut fidelibus, praecipue
pueris ac rudibus, pabulum doctrinae christianae praebeatur, ut in
scholis puerorum ac iuvenum institutio secundum catholicae religionis principia
tradatur »; cumque ex praescripto canonis 1336, « Ordinarii loci sit
omnia in sua dioecesi edicere quae ad populum in christiana doctrina instituendum
spectent », Ordinarius quisque perpendat in Domino quid providendum,
quid praescribendum supersit pro opere hoc sanctissimo et maxime
necessario, quove pacto id quod vult facilius consequi et efficere possit, animadversurus,
si casus ferat, in negligentes vel renuentes paenis ecclesiasticis
ad normam canonum 1333 § 2, 2182; delaturus vero diligentibus
praemia, quatenus denunciet, in paroeciis aliisque beneficiis conferendis,
plurimum apud se ponderis et momenti habiturum studium et diligentiam
in opus catechismi tradendi collatam.
Parochi deinde ceterique curam habentes animarum meminerint semper
institutionem catecheticam fundamentum esse totius vitae christianae, ad
eamque rite tradendam omnia eorum consilia, studia, labores esse referenda.
Integre, igitur, servent et ad effectum deducant quae in canonibus 1330,
1331, 1332 praescripta sunt, et omnia, maxime hac in re, omnibus efficiantur,
ut et omnes Christo lucrifaciant, et seipsos fideles ministros et dispensatores
mysteriorum Dei probare possint, probe considerantes quibus laete,
quibus solidi ore cibo opus sit; ac singulis ea doctrinae alimenta praebeant,
quae spiritum augeant, ita ut christianus homo, ea quae ad religionem pertinent,
non ignoret modo, nec ea veluti hereditario more transmissa tantum
teneat, sed ita habeat cognita atque perspecta, ut sibi et ceteris fructificare
possint.