AAS 27 (1935), p. 149
Quo in ministerio sanctissimo, ad normam canonis 1333 § 1, « parochi
operam adhibeant clericorum, in paroeciae territorio degentium, aut etiam,
si necesse sit, piorum laicorum, potissimum illorum qui in pium sodalitium
doctrinae christianae aliudve simile in paroecia erectum adscripti sunt ». Qui
omnes, sive vocati, sive iussi, Ubenter, imo laetissimo animo, operam suam
adiutricem in rem conferant, ut hilares datores quos diligit Dominus.
Nec vero operi tam salutari, tam Deo grato, tam animarum bono necessario
desit, ad normam canonis 1334, religiosorum auxilium, si ab Ordinario
loci sit illud requisitum; iidemque religiosi, vocati, laetentur, imo vocari
se cupiant, ut etiam in hac parte dominici agri, ubi messis multa, operarii
autem pauci, de animarum salute bene mereantur.
Postremo parentes et qui parentum loco sunt, a quibus in re de qua agitur
efficax auxilium et praesidium est exspectandum et expetendum, meminerint
se ex canone 1113 « gravissima obligatione teneri prolis educationem
tum religiosam et moralem, tum physicam et civilem pro viribus curandi»,
cui quidem obligationi ex canone 1335 satisfacere debent efìiciendo ut liberi
catechetica institutione erudiantur, et ex canone 1372 §2 curando christianam
eorumdem educationem.
Haec omnia quae summatim complexi sumus, sunt ea quidem iam nota
atque perspecta, at e mente ne excidat sententia: repetita iuvant, maxime
cum de re agatur, de qua numquam satis.
Quo vero eadem ipsa facilius in toto Orbe terrarum in effectum deducantur,
haec Sacra Congregatio, probante Ssmo D. N. Pio Pp. XI, in omnibus
dioecesibus exsequenda mandat quae sequuntur:
I. In singulis paroeciis, praeter confraternitatem sanctissimi Sacramenti,
sodalitium doctrinae christianae, idque ceterorum princeps, ad normam
canonis 711 § 2 instituatur, omnes quot sunt idonei catechismo
edocendo et fovendo complectens, ludimagistros in primis, puerorum erudiendorum
disciplinam callentes.
II. Item in singulis paroeciis, ad normam litterarum circularium huius
S. Congregationis ad Ordinarios Italiae diei 23 aprilis 1924, scholae catechisticae
paroeciales, si nondum exstent, constituantur, in quibus, parochis
ipsis praesidibus, statuta methodo, pueri adolescentesque divinae legis ac
fidei rudimenta addiscant. Qua in re, ut gravis, quam antea memoravimus,
excutiatur desidia parentum existimantium catechismo paroeciali
frequentando liberos suos non teneri, eo quod domi vel in publicis scholis
religiosa institutio tradatur, haec diligenter servanda erunt:
a) ad Sacramenta paenitentiae et confirmationis rite suscipienda
parochi pueros ne admittant, ad praescriptum canonis 1330, qui congruam
institutionem catechisticam non sint assequuti ad normam decreti S. Con-