AAS 27 (1935), p. 151
sua quisque dioecesi iidem Ordinarii, pro rerum locorumque adiunctis,
adhibenda curent. Quapropter:
1. Quemadmodum iam in Italia provisum est per litteras huius
S. Congregationis diei 12 Decembris 1929, Officium catechisticum dioecesanum,
si fieri poterit, locorum Ordinarii instituant, quod, ipsis praesidibus,
totam ream catechisticam in dioecesi moderetur. Huius Officii praecipua
munia erunt curare:
a) ut in paroeciis, in scholis et in collegiis doctrina christiana
iuxta formam ab Ecclesia traditam, et ab iis qui sunt idonei recte doceatur;
b) ut, statis temporibus, habeantur coetus catechistici aliique pro scholis
de religione conventus, de quibus in decreto huius S. Congregationis diei
12 Aprilis 1924, ad perquirenda media institutioni catechisticae provehendae
aptiora;
c) ut peculiares series lectionum de religione quotarrms indicantur ad
eos plenius perfectiusque excolendos, qui doctrinam christianam et in
paroecialibus et in publicis scholis doceant.
2. Idoneos quoque singulis annis Sacerdotes visitatores eligere Ordinarii
ne omittant, omnes in dioecesi scholas de religione inspecturos, qui de religiosae
institutionis in iisdem traditae exitu, incrementis vel defectibus
accurate referant. Ad rem Benedictus XIV (loc. cit., § 16): «Plurimum quoque
ad christiani populi institutionem conferre poterit, si Visitatores eligantur,
quorum ahi civitatem, ani dioecesim lustrantes, omnia sedulo inquirant,
ut certior factus Episcopus, pro meritis cuiusque pastoris, aut
praemia decernat, aut poenas ».
3. Ut autem in religiosam institutionem populus christianus interdum
animum praecipue convertat, dies catechistica, si nondum in usu sit, in
singulis paroeciis instituenda curetur, in qua festum doctrinae christianae,
maiore qua fieri potest solemnitate, celebretur. Hac occasione:
a) fideles in ecclesiam paroecialem convocentur, ut S. Eucharistia
refecti, preces effundant ad uberiores impetrandos divinae doctrinae
fructus;
b) peculiaris sermo populo habeatur de catecheticae institutionis
necessitate, quo parentes praesertim moneantur ut filios eandem edoceant,
atque ad catechismum paroecialem mittant, divinum praeceptum memorantes:
eruntque verba haec quae ego praecisio tibi hodie in corde tuo, et
narrabis ea -filiis tuis (Deut. VI, 6);
c) in vulgus distribuantur libri, libelli, folia, aliaque id genus, ad
rem apta;
d) collecta fiat ad opera catechistica provehenda.