AAS 27 (1935), p. 152

4. In locis praesertim ubi ob penuriam cleri, muneri doctrinam christianam
docendi clerus ipse f acere satis non possit, idoneis catechistis utriusque
sexus in parochorum auxilium providere Ordinarii satagant, in
paroecialibus vel in publicis scholis ipsisque in dissitis paroeciae locis religiosam
institutionem tradituris. In his principem locum teneant quotquot
consociationibus Actionis catholicae sunt inscripti, quae multa iam hac in
re et laude digna perfecerunt, et quarum nonnullae, optimo quidem consilio,
in suis statutis lectiones de religione quotannis habendas iusserunt,
quibus interesse omnes socii teneantur.
Item huic muneri ne desint quotquot sunt socii aliarum consociationum
et sodalitatum catholicarum, et potissimum sodalitates religiosae utriusque
sexus quae iuventuti instituendae sunt deditae, quas ita alloquitur Ssmus
D. N. Pius Pp. XI in memorato Motu proprio Orbem catholicum: «Illud etiam
magnopere cupimus in praecipuis quibusque sedibus religiosarum sodalita
tum quae iuventuti instituendae sunt deditae, ibi, praesidibus ducibusque
Episcopis, scholas aperiri, delectis ex utroque sexu adolescentibus, qui accommodato
studiorum curriculo formentur, iidemque, facto periculo seien
tiae suae, rite renuntientur habiles ad magisterium doctrinae christianae
historiaeque sacrae et ecclesiasticae obtinendum». Quod profecto fiet, si in
scholis et collegiis catholicis, inter res pueris adolescentibusque addiscendas,
principem locum habeat, ut ratio ipsa suadet et postulat, institutio
religiosa, quae et a sacerdotibus docendo peritis, et apta instituendi ratione
tradatur.
Si haec media et industriae adhibeantur, si huic muneri quo nihil est
sanctius, nihil magis necessarium, omnes quibus onus est strenuo constantique
animo incumbant, sperandum iure est populum christianum, ab
errorum insectationibus sancta et incorrupta doctrina continenter munitum,
populum acceptabilem sectatorem bonorum operum exstiturum esse, atque
salutares effectus percepturum, quos Romani Pontifices in salutem animarum
non semel auspicati sunt. Postremo, probante Ssmo D. IS". Pio
Pp. XI, haec S. Congregatio Episcopis universis mandat ut singulis quinquenniis,
hac in re derogando memorato Motu proprio Orbem catholicum,
de catechetica in eorum dioecesibus institutione ad eandem S. Congregationem
accurate referant, iuxta quaesita quae sequuntur, et eodem servato
ordine qui est in canone 340 § 2 Codicis I. O. quoad relationem ab Episcopis
faciendam super statu dioecesis sibi commissae.
Datum Romae, in festo Sacrae ïfazarethanae Familiae, die 12 Ianuarii
anno 1935.
I. Card. SERAFINI, Praefectus.
L. © S.
I. Bruno, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.