AAS 27 (1935), p. 322
constituimus metropolitanae ecclesiae Calcuttensis, eiusque pro tempore
Episcopos metropolitico iuri Calcuttensis Archiepiscopi subiicimus. Ecclesiam
autem Ss. Salvatori dicatam in ipsa urbe SMllong exstantem, ad
catbedraMs ecclesiae gradum et dignitatem provehimus ac ipsi eiusque pro
tempore Antistitibus iura omnia, honores, insignia, favores, gratias et privilegia
tribuimus, quibus ceterae cathedrales ecclesiae earumque Episcopi
iure communi fruuntur, et cum omnibus item oneribus et obhgationibus
iisdem adnexis. Cum autem Missio illa, in dioecesim modo erecta, Societatis
divini Salvatoris Missionahum curis prius concredita, qui, flagrante per
orbem immani bello, ab ea expulsi ac postea in ipsam reverti prohibiti sunt,
iam ab anno millesimo nongentesimo vicesimo primo Piae Societati S. Francisci
Salesii commissa sit, etiam in. posterum, ad Nostrum et Sanctae Sedis
beneplacitum, eiusdem Societatis curis concredita manebit. Cum vero
praesentis temporis adiuncta haud permittant, quominus in nova hac
dioecesi canonicorum Capitulum erigatur, indulgemus ut, ad iuris tramitem,
pro canonicis consultores dioecesani interim constituantur. Mandamus
insuper ut quam primum fieri poterit Seminarium saltem parvum pro
indigenis pueris ad sacerdotium educandis iuxta Codicis iuris canonici praescripta
erigatur. Episcopalem mensam novae huius dioecesis bona cuncta
immobilia et mobilia hucusque Assamensi praefecturae pertinentia constituent,
nec non oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum dioecesis
ipsa erecta est, praeberi solent, praeter pecuniarium subsidium, quod Pontificium
Opus a Propagatione Fidei quotannis illuc mittit. Quod autem attinet
ad novae huius dioeceseos Scillongensis regimen et administrationem,
ad Vicarii capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad
clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus
quae sacri canones praescribunt.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, auditi non
fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua
mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis
aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae, vel quolibet alio licet
substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in controversiam
vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque, quavis
auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et
inane esse et fore volumus et decernimus. Statuimus denique ut harum
Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii