AAS 27 (1935), p. 323

publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae bisce Litteris tribueretur,
si exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus
sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque
Conciliis editis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus
apostolicis et quibusvis aliis Eomanorum Pontificum praedecessorum
Nostrorum dispositionibus ceterisque quibuscumque, etiam speciali mentione
dignis. Nemini igitur quae hisce Litteris Nostris evectionis, erectionis,
concessionis, statuti, derogationis, mandati et voluntatis Nostrae statuta
sunt infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc
attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Eomae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo quarto, die nona mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno tertiodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMAS O NI BIONDI

Cancellarius S. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco % Plumbi

Reg. in Cane. Apost, vol. LI, N. 9. - Al. Trussardi.

II

NIGERIAE MERIDIONALIS

VICARIATUS APOSTOLICUS NIGERIAE MERIDIONALIS DISMEMBRATUR ETBINAE

EX EO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE BENUE ET DE C ALABAR ERIGUN-

TUR, ATQUE STATUITUR UT RELIQUA EIUS TERRITORII PARS VICARIATUS

APOSTOLICUS DE ONITSHA-OWERRI IN POSTERUM DENOMINETUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad enascentis cuiusvis Ecclesiae in regionibus nondum penitus Evangelii
lumine conlustratis dominicum gregem magis augendum eumdemque
aptius regundum, procul dubio valde prodest latissima territoria iuxta
rerum locorumque adiuncta dividere Sacrorumque Antistites multiplicare.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.