AAS 27 (1935), p. 33

An. et vol. XXVII 1 Februarii 1935 (Ser. II, v. II) - Num. 2
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PH PP, XI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

LAGEN, ET DE PONT A GROSSA

NOVA ERIGITUR PRAELATURA « NULLIUS » PALMENSIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad maius christifidelium bonum assequendum eorumque spirituale
regimen facilius reddendum in dioecesibus, quae nimio territorio pateant
et viarum itinerumque facilitate careant, procul dubio valde prodest, si
ipsarum territorium in partes dismémbrete et aliae erigantur dioeceses
aliis concredendae Antistitibus. Quae quidem Nos prae oculis habentes,
ac serio considerantes in hisce rerum adiunctis exstare in praesenti Lagensem
atque de Ponta Grossa dioeceses in Brasiliana Republica, peropportunum
duximus ab harum dioecesium territorio quandam seiungere partem
eamque in praelaturam nullius erigere. De consulto itaque venerabilium
fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
Consistoriali praepositorum, ac praehabitis venerabilium fratrum tum
Benedicti Aloisi Masella, Archiepiseopi'titularis Caesariensis in Mauretania
et apud Brasilianam Rempublicam Nuntii Apostolici, tum dioecesium
Lagensis et de Ponta Grossa Ordinariorum favorabilius suffragiis, suppleto,
quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, Nos, omnibus mature perpensis, de Apostolicae potestatis
plenitudine, ab illarum Lagensis et de Ponta Grossa dioecesium territorio

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.