AAS 27 (1935), p. 34

partem separamus ac seiungimus, finibus prout infra describendis circumscriptam,
illamque in praelaturam nullius, a Palmas urbe « Palmensem »
nuncupandam, erigimus et constituimus. Huic autem novae praelaturae
nullius territorium assignamus ad tria municipia pertinens, Palmas scilicet,
Clevelandia et Chapeco; et idcirco eius fines erunt: ad septentrionem
Iguassu flumen, ad occidentem Respublica Argentina, ad meridiem Uruguay
flumen usque ad confluens flumen Irany, ad orientem limites civiles, qui
a finitimis municipiis dividunt Palmas et Chapeca municipia. Sedem vero
noviter sic erectae et circumscriptae praelaturae in urbe Pahnas constituimus,
atque ecclesiam SS. Salvatori dicatam in ea exstantem ad ecclesiae
praelatitiae gradum et dignitatem evehimus; quibus civitati et praelaturae
Ecclesiae eiusque pro tempore Praelato omnia tribuimus iura et
privilegia, quibus ceterae civitates et praelaturae Ecclesiae harumque
Praelati in Brasiliana Republica gaudent, atque eis omnia iniungimus
onera et obligationes iisdem adnexa. Decernimus insuper ut praelatura
haec Palmensis metropolitanae Ecclesiae Curitybensi de Paraná sit suffraganea,
eiusque Praelati metropolitico Archiepiscopi pro tempore iuri
subiiciantur. Quod vero ad eiusdem praelaturae regimen et administrationem
attinet, ad Vicarii capitularis, sede vacante, electionem, ad clericorum
et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, rite servari iubemus
quae sacri canones praescribunt. Quod autem clerum praecipue spectat,
volumus ac mandamus ut, simul ac praelaturae huius erectio ad exsecutionem
demandata fuerit, eo ipso clerici omnes Ecclesiae illi censeantur
adscripti, in cuius territorio legitime exstant. Mandamus insuper ut documenta
omnia et acta, quae novam Palmensem praelaturam respiciunt,
a dioecesium Lagensis et de Ponta Grossa cancellariis quam primum ad
eiusdem praelaturae curiam transmittantur, ut in eius archivo religiose
asserventur. In dotem autem ipsius praelaturae, praeter ea quae ad hunc
finem iam collecta sunt, assignamus et attribuimus oblationes, subsidia et
quaecumque bona ad hoc conferentur. Praeterea iuxta quae in Concilio
Plenario Americae Latinae, Romae anno millesimo octingentesimo octogesimo
nono celebrato, decreta sunt, ab hac quoque Palmensi praelatura
eiusque sumptibus duo delecti iuvenes, aut saltem unus, non intermissa
vice, ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe
mittantur, ut sub fere oculis Nostris in spem Ecclesiae instituantur. Novam
denique praelaturam hanc Palmensem Ordinis Fratrum Minorum sodalibus
Provinciae Conceptionis tradimus et committimus. Ad quae autem
omnia exsecutioni mandanda quem supra memoravimus venerabilem fratrem
Benedictum Aloisi Masella, in Brasiliana Republica Nuntium Apostolicum,
deputamus, eidemque omnes tribuimus facultates necessarias

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.