AAS 27 (1935), p. 67

Quae porro decernentibus Nobis in animo est, ut iterum indidem non
modo filiis Nostris, qui ad ovifis unitatem rediere, sed iis etiam qui seiuncti
a Nobis sunt, actuosa eniteat Catholicae Ecclesiae benevolentia, paternaque
pateat sollicitudo Nostra.
Quaecumque vero a Nobis, hisce Litteris motu proprio datis, statuta
sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxi mensis Decembris,
anno MDCCCCXXXIV, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PIUS PP. XI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

DE CÉLEBES

EVECTIONIS PRAEFECTURAE APOSTOLICAE IN VICARIATUM

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Magno perfundimur gaudio quotiens nascentis alicuius in partibus
infidelium Ecclesiae, sedulis divini verbi praeconum curis et laboribus concreditae,
conspicuum discimus et christianorum frequentia et fidei ardore
haberi incrementum. Quod si Ecclesia illa praefecturae apostolicae nomen
adhuc gerat, perutile existimamus illam ad vicariatus apostolici gradum
evehere, cum id non parum ad religionem magis fovendam prodesse videatur.
Cum itaque in praefectura apostolica de Célebes in Malesia, Apostolicis
Litteris a fel. rec. Benedicto XV, Praedecessore Nostro, datis die undevicesima
novembris mensis, anno Domini millesimo nongentesimo decimo
nono, erecta et Missionariorum a Sacro Corde Iesu apostolicis curis commissa,
christianum nomen felicius in dies increverit, Nos, de venerabilium
fratrum Nostrorum S. R. E Cardinalium S. Congregationi de Propaganda
Fide praepositorum consulto, omnibus mature perpensis, suprema Nostra
auctoritate praefecturam illam de Célebes in vicariatum apostolicum,
eodem illius nomine et finibus servatis, provehimus, erigimus ac constituimus;
atque M eiusque pro tempore Vicariis Apostolicis omnia tribuimus
iura, privilegia et facultates, quibus ceteri per orbem vicariatus eorum-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.