AAS 27 (1935), p. 71

tuimus. Illi autem eiusque pro tempore Vicariis Apostolicis omnia tribuimus
iura, privilegia et facultates, quibus ceteri per orbem vicariatus et illorum
Vicarii iure communi vel legitima consuetudine fruuntur et gaudent;
eosque omnibus adstringimus oneribus et obligationibus quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia ut supra disposita et constituta, rata ac valida
esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis etiam impressis, cuiusvis
notarii publici manu subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae
forent. Nemini autem liceat hanc paginam Nostrae voluntatis, erectionis
et constitutionis infringere vel ei contraire; si quis vero ausu temerario hoc
attentare praesumpserit, indignationem, omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo quarto, die vicesima sexta mensis Februarii, Pontificatus Nostri
anno tertiodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANÏ P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius S. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.
Dominicus Spolverini, Prot. Apostolicus, Archiep. Larissen,
Vincentius Bianchi-Gag!iesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco £fc Plumbi

Reg. in Cano. Ap., vol. L, n. 1. - G. Stara Tedde.

IV
DE LEOPOLD VILLE

ERECTIONIS "VICARIATUS APOSTOLICI «DE BOMA.»

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Maiori catholicae fidei in partibus mfìdelium incrementò maxime
quidem iuvat Missiones nimio praestantes territorio dismembrare et alias
ibi constituere Missiones aliis concredendas Praesulibus, quo illae, aucto
Pastorum numero, facilius ac salubrius in Domino regantur. Cum itaque
venerabilis frater Ioannes Baptista Dellepiane, Archiepiscopus Stauropoiitanus,
Delegatus Apostolicus Congi Belgici, a Nobis enixe postulaverit
ut vicariatus apostolicus de Leopoldville, sedulis Congregationis Missionariorum
de Scheut curis concreditus, qui tribus territorii partibus omnino
separatis constituitur, idest Lacus Leopoldi Secundi regione, districtu

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.