AAS 27 (1935), p. 99

Cum autem Decesse-ri Nostro, sanctae item mem. Pio X,
in Const. Sapienti Consilio ad reformandam Curiam Romanam
d. 28 iunii a. 1908 data, expedire visum sit, ad regimen Sacrae
Paenitentiariae quod attineret, in memoriam revocare imprimis
Constitutionem In Apostolicae, d. 13 apr. a. 1744 a praeclaro
illo Pontifice eodemque Magistro Benedicto XIV editam, qua
propria sua atque singulari peritia, quam sibi usu comparaverat
quo tempore Canonistae Sacri huius Tribunalis munere
fungebatur, ipse in animo habuit « In Apostolicae Paenitentiariae
Ofiicio... rectissimam undequaque agendi rationem constabilire
», Nos quoque ad hoc sollemne documentum mentem1
convertimus; ab eoque solo principes harum litterarum lineas
mutuamur, tam in notis propriis obligationibusque designandis
Officialium, quibus Sacra Paenitentiaria constat, quam in negotiorum
tractatione definienda; in id unum, ob causas ante allatas
atque ob alias quas exponere non vacat, intendentes, ut Constitutio
In Apostolicae, quae iam a duobus fere saeculis exsistit,
ad ea quae rerum usus et temporum rationes Nos docuerint
magis accommodetur, quemadmodum idem f. r. Pius X animadverterat,
attentis praesertim consuetudinibus, sensim sine sensu
in hoc Sacrum Officium inductis, quae quidem eamdem Constitutionem
Benedicti XIV aliquantum immutarunt.
Et re quidem vera, hoc Officium, quod propriam semper formam
prae se tulit, cuique peculiare munus est demandatum,
conscientias nempe in foro interno moderandi, id quod nulli
alii Apostolicae Sedis Officio datum est, decet profecto etiam
instituta et leges omnino pròpria habere, quamquam quod ad
suam Officialiumque disciplinam attinet, et ad eam quidem
solam, Sacra Paenitentiaria ordinationibus generalibus, quae
pro Curia Romana vigent, obnoxia sit oportet.
Itaque, sententia eiusdem dilecti Filii Nostri Cardinalis Laurentii
Lauri, Paenitentiarii Maioris, praehabita, ex certa scientia
et matura deliberatione Nostris, ac de Apostolicae Auctori-

1 Const. In Apostolicae.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.