AAS 28 (1936), p. 10

ritibus monumentum, non idcirco dumtaxat excitatum est, ut
divinae maiestatis in terris tabernaculum esset, sed ^tiam ut
altissimum illius sacerdotii ac sacrificii haberetur praeconium,
quae, etsi imagines erant atque indices, tantum nihilominus
praeferebant arcani, ut Alexander Magnus ipse, coram sacra
Summi Sacerdotis persona, victricem frontem reverenter inclinaret;
ac caeleste ipsum Numen, in impium Bai tassar regem1
veluti iracundia incitatum est quod liturgicis abusus vasibus
sceleste comissatus esset. 2
Atqui Veteris Testamenti sacerdotium maiestatem gloriamque
suam non aliunde sumebat, nisi quod illud praenuntiabat
novi aeternique Testamenti a Iesu Christo datum, veri scilicet
Dei verique hominis sanguine constitutum.
Gentium Apostolus, de christiani sacerdotii amplitudine,
dignitate ac munere summatim presseque agens, hisce verbis
sententiam suam veluti scalpro exprimit: « Sic nos existimet
homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei».. 3
Minister Christi sacerdos: divini igitur Redemptoris quasi
instrumentum est, ut mirabilem eius operam, quae superna
efficacitate universum hominum convictum redintegrans, eum
ad excellentiorem cultum traduxit, per tempora persequi valeat.
Quin immo ipse, quod iure meritoque dicere sollemne habemus,
« alter est Christus », cum eius gerat personam secunr
dum illud: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos »; eodem-4
que modo ac per angelorum vocem Magister eius, « gloriam in
excelsis Deo » concinat pacemque « hominibus bonae voluntatis
» suadeat.5
Iamvero quemadmodum sacra Tridentina Synodus docet,6
Iesus Christus in novissima Coena sacerdotium ac sacrificium
Novi foederis instituit: « Is igitur Deus et Dominus noster, etsi

1 Cfr. Ios. FJLAV., Antig., lib. XI, c. 8, n. 5 (edit. Teubner, III, 61, § 831).
2 Cfr. DAN., V, 1-30.
3 / Cor., IV, 1.
4 Io, XX, 21.
5 Luc, II, 14,
8 Sess. XXII, c. 1.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.