AAS 28 (1936), p. 9
'homines religionem, ubicumque aras erigunt, nedum ibi sacerdotibus
careant, peculiari eos honore veneran tur.
Attamen, cum divina affulsit Revelatio, multo equidem, maiore
dignitate insignitum est sacerdotale munus ; quam profecto
dignitatem arcano quodam modo praenuntiat Melchisedech 1
sacerdos ac rex, cuius exemplum Paulus Apostolus ad Iesu
Christi personam ac sacerdotium refert. 2
Quodsi est sacrorum administer, secundum praeclaram
eiusdem Pauli sententiam, « ex hominibus assumptus », at
(( pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum » : illius3
nempe officium non res spectat humanas ac fluxas, quantumvis
aestimatione laudeque dignae videantur, sed divinas easdemque
aeternas; res porro, quae etsi ob hominum ignorationem
despicatui atque irrisili haberi possunt, quaeque — ut non semel
vel in praesens experiendo summa cum aegritudine vidimus --^
quamquam callida malignitate impioque furore praepediri possunt,
primum tamen locum sibi vindicant in privatis ac publicis
hominum votis, qui ut acriter se sentiunt Deo natos, ita
numquam se posse nisi in eo con quiescere revera fateri iubentur.
In sacris Veteris Testamenti litteris sacerdotio per normas
constituto, quas Moyses Dei instinctu ac nutu ductus promulgavit,
peculiaria officia, munera, ritus attribuuntur. Videtur
nempe ipsemet, pro suae providentiae consilio, hoc maximum
in rudibus Hebraeorum animis, quasi insculpere voluisse praeceptum,
cuius lumine eventa, leges, dignitates atque instituta
collustrarentur: sacrificium scilicet unaque simul sacerdotium
eo potissimum spectare ut — ad messianicam expectationem
omnium excitatis animis— spei, gloriae, virtutis liberationisque
causae ac veluti fontes evaderent. Salomonis templum, mira-4
bile illud tam divitiarum splendore, quam institutionibus ac
1 Cfr. Gen., XIV, 18.
2 Cfr. Hebr., V, 10; VI, 20; VII, 1-11, 15.
3 Hebr.. V, 1.
4 Cfr. Hebr,, c. XI.