AAS 28 (1936), p. 14

nueritis, retenta sunt ». Reformidanda sane potestas haec est,1
ac tam Deo propria, ut elatus ipse hominum animus impertiri
posse mortalibus infitiari cogeretur : « Quis potest dimittere
peccata, nisi solus Deus? » 2
Ac profecto, quoniam hominem sacerdotali dignitate auctum
vidimus hac eadem uti facultate, temperare Nobis non
possumus quin, non Pharisaeorum more, sed venerabunda, admiratione
permoti, illa geminemus verba: « Quis est hic, qui
etiam peccata dimittit? » Atqui homo Deusque Christus, qui3
quidem « potestatem in terra dimittendi peccata » obtinuerat4
et obtinet, eo consilio cum sacerdotibus eam communicare voluit,
ut, divinae misericordiae largitate, expiatiqnis necessitati
succurreret, quae omnium animos sollicitat.
Maximum sane inde oritur solacium sonti cuique, qui, conscientiae
stimulis anxius at paenitens, illam Dei nomine prolatam
sibi sententiam audit: « Ego te absolvo a peccatis tuis ».
Cum vero hoc ab eo audiat, qui ipsemet officio tenetur eamdem
sententiam ab alio sacerdote impetrandi, non idcirco miserentis
Dei beneficium evilescit, sed excelsius effici videtur; quandoquidem
Dei potius quam hominis manus inspicitur, quae rem
prorsus mirandam operatur. Quapropter — ut scriptoris praeclarissimi
verbis utamur, qui ea mentis acie, quam vix in laicorum
ordine inveneris, de rebus etiam sacris agere sollemne habet
— <( ubi sacerdos, commotus vehementer animo ob indignitatem
suam suorumque munerum granditatem, ad reclinatimi
caput nostrum sacr atas manus extulerit; ubi, mente demissus
quod sacri foederis sanguinis largiter effectus sit, itemque mirabundus
quotiescumque vitae effectricia verba ediderit, peccator
ipsemet admissis absolverit peccatorem, nos quidem ex
eius pedibus erecti, rem haud indignarci nos egisse reapse experimur...
Siquidem ad hominis pedes provoluti sumus, qui Iesu

1 Io-, XX, 23.

2 MAIÌC, II, 7.
3 Lue, VII, 49.
4 Luc, V, 24.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.