AAS 28 (1936), p. 15

Christi personam gerit... idque fecimus ut pretiosissimum liberorum
filiorumque Dei munus adipisceremur ». 1
Istiusmodi potestates, peculiari sacramento sacerdoti collatae,
cum ex indelebili forma oriantur eius animo impressa, qua,
illius instar, cuius sacerdotium participat, « sacerdos in aeternum
» factus est, non caducae sunt ac fluxae, sed stabiles at-2
que perpetuae. Etiamsi, ob humanam infirmitatem, in errores
sit et in dehonestamenta prolapsus, numquam tamen sacerdotalem
hanc formam suo ex animo delere poterit. Ac praeterea,
non hanc dumtaxat sacerdotalem formam, non has tantummodo,
de quibus diximus, excelsas potestates per Ordinis sacramentum
adipiscitur sacerdos, sed nova etiam peculiarique gratia,
peculiarique ope adaugetur, per quas quidem — si modo
divinitus efficienti caelestium donorum virtuti, adiutrici liberaque
opera sua, fideliter obsecundaverit — digne profecto nec
deiectus animo poterit arduis suscepti ministerii officiis respondere,
et gravissima ea munera absolvere, quae vel ipsi christiani
sacerdotii athletae, ut Chrysostomus, Ambrosius, Gregorius
Magnus, Carolus Borromaeus ceterique non pauci, tantopere
reformi dabant.
Huc accedit quod sacerdos minister est Christi ac dispensator
mysteriorum Dei, eo etiam « ministerio verbi », iure nempe,3 4
quod abalienari non potest, itemque demandato sibi ab Redemptore
officio, quod praetermitti nequit: « Euntes docete omnes
gentes..., docentes eos servare quaecumque mandavi vobis ». 5
Iesu Christi Ecclesia, divinae Revelationis custos ac magistra
falli nescia, caelestium veritatum thesauros quacumque per sacrorum
administros propagat, illum praedicans, qui est « lux
vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum
» ; ac semen illud divina largitate profundit, parvulum6

1 MANZONI, Osservazioni sulla morale cattolica, c. XVIII.
2 Cfr. Ps. CIX, 4.
3 Cfr. I Cor., IV, 1.
1 Cfr. Act., VI, 4.
5 MATTH., XXVIII, 19-20.
6 Io., I, 9.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.