AAS 28 (1936), p. 154

vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, de apostolicae potestatis
plenitudine e Vicariatu Apostolico Oceaniae Centralis totum territorium
Gallicae dicioni subiectum, insulas scilicet Wallis, Futuna,
Alofi ét circumstantes scopulos distrahimus, et exinde novum Vicariatum
Apostolicum erigimus et constituimus; eumque Insularum Wallis
et Futuna nomine appellari volumus atque Societati Mariae, cuius solertissimi
sodales iam ab anno millesimo octingentesimo septimo et tricesimo
in insulis illis adlaborantes universum populum ad fidem adduxerunt,
etiam in posterum, ad Sanctae Sedis tamen beneplacitum,
tenore praesentium concredimus. Novo proinde huic Vicariatui Apostolico
Insularum Wallis et Futuna eiusque pro tempore Vicariis omnia
tribuimus iura, privilegia et facultates, quibus ceteri per orbem Vicariatus
eorumque Vicarii iure communi vel legitima consuetudine fruuntur
et gaudent; eosque omnibus pariter adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis,
etiam impressis, notarii publici cuiusvis manu subscriptis et
sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel ofiieio constituti munitis,
eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus
haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis et
voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat; si quis vero ausu
temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
tricesimo quinto, die undecima mensis Novembris, Pontificatus Nostri
anno quartodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMA SONI BIONDI
Cancellarius B. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apostolicorum.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco £& Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. Uli, n. 68 - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.