AAS 28 (1936), p. 208
SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE
INSTRUCTIO
PRO RELIGIOSIS MULIERUM INSTITUTIS, AD TUENDAM PUERORUM MATRUM-
QUE VITAM IN LOCIS MISSIONUM.
. Constans ac sedula nule S. Congregationi consuetudo fuit rationem
apostolatus ad diversas temporum locorumque necessitates componendi.
In praesentia autem complures missionum Ordinarii documenta S. Sedi
ultro attulere de necessitate aptiora adhibendi praesidia in matrum et
infantium salutem. In quibusdam enim Africae regionibus nonnullae tribus
in dies decrescunt et ad extinctionem adducentur, nisi efficacioribus
curis matrum et infantium vitae subveniatur. Alibi vero, neglectis elementaribus
valetudinis servandae praeceptis, ingentissimo numero pueri
vel primis vitae diebus decedunt. Earum regionum civilis potestas et
acatholicae quoque sectae studiose ad rem animos mentesque intendunt;
atque nonnulli Gubernatores Sorores in nosocomia non admittunt nisi
probationis testimonio seu diplomate curandi infirmos praeditas.
Iam nunc privatis consiliis exorta sunt hic atque illic varia pro servandis
matribus et pueris sodalicia, quae oportet in certam disciplinam
et ordinem quamprimum instruere.
Haec igitur Sacra Congregatio huic urgentiori missionum necessitati,
qua par est consideratione prospiciens, obtenta a Summo Pontifice
Pio Div. Prov. Pp. XI debita facultate consiliisque conlatis cum
S. Congregatione negotiis Religiosorum sodalium praeposita, has quae
sequuntur normas ac instructiones edendas opportunum censuit.
Optandum sane est ut nova instituantur Sororum Sodalicia, quae
iuvandis matribus et infantibus periclitantibus, servatis servandis, sese
devoveant. Haec auspicata Instituta ad normam iuris communis efformanda
sunt. Praeterea huic S. Congregationi gratum acceptumque erit
si in Institutis Religiosis iam exsistentibus coetus Sororum formentur
quae ad praedictum finem contendant. Si res postulaverit, constitutionibus
Institutorum ab hoc S. Consilio dependentem opportunae normae
adiicientur.
Ea tamen quae supra disposita sunt, hisce quae sequuntur, condicionibus
subsunt :
a) Necesse non est ut omnes Religiosae mulieres ipsaemet operam
omni curationum generi praestent. Eae poterunt laicas indigenas, in-