AAS 28 (1936), p. 31

Ecquid potest sacerdos evangelii praecepta meditari, bonique
Pastoris questum percipere dicentis : « Et alias oves habeo,
quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere » ; 1
itemque cernere « regiones quia albae sunt iam ad messem », 2
quin (( Domino messis » indefatigabilem se operarium impertiat,
incensoque studio ita excitetur, ut errantes eiusmodi oves
ad rectum iter adducat? Numquid potest tot tamque frequentes
multitudines videre « iacentes sicut oves non habentes pastorem
» — non modo in longinquis ab Missionalibus excolendis3
regionibus, sed, proh dolor, in urbibus et in pagis etiam in quibus
iam diu viget christianum nomen— quin ipse vehementem
commiserationem illam participet, quae divinum Iesu Christi
animum tantopere continenterque afïecit? Sacerdotem dici-4
mus, qui probe novit se « verba vitae aeternae habere » suisque
e manibus regenerationis salutisque opes oriri posse? Utique
caelesti Numini immortales grates agimus, quod eiusmodi apostolici
ardoris lux, praeclarum veluti ornamentum, sacrorum
administrorum frontem illuminat; quodque cernere Nobis licet,
haud mediocri cum paterni animi solacio, Nostros Venerabiles
Fratres ac dilectos filios — Episcopos nempe ac sacerdotes —
quasi in confertum lectissimumque agmen coëuntes, ita Summi
Ecclesiae Moderatoris invitamento respondere, ut citatiore cotidie
gradu ad ultimos usque terrarum orbis fines eo consilio
procedant, quo pacifera et aspera veritatis adversus errorem,
lucis adversus tenebras, Divini Regni contra Satanae regnum,
certamina certent.
At vero ex hoc ipso quod catholicus sacerdos promptus est
strenuusque miles, necessitate consequitur ut is disciplinae spiritu,
immo etiam — ut christiano more loquamur — oboedientiae
studio imbuatur; illius dicimus oboedientiae, qua ut varii
ecclesiasticae hierarchiae ordines concinne congruenterque con-

1 Io., X , 16.
2 Io., IV, 35.

8 MATTH., IX, 36.
4 Cfr. MATTH., IX, 36; XIV, 14; XV, 32; MABC, VI, 34; VIII, 2, etc.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.