AAS 28 (1936), p. 32
tinentur, ita « certe mira varietate Ecclesia sancta circumdato,
ornatur et regitur, cum alii in ea Pontifices, alii minoris
ordinis sacerdotes... consecrantur, et ex multis et alternae dignitatis
membris unum corpus Christi efficitur ». Hanc eam-1
dem oboedientiam sacrorum administri, adhuc a sacerdotio recentes,
suo cuiusque Episcopo spoponderunt; atque itidem Episcopi,
quo die ad sacerdotii culmen evecti sunt, eo die supremo
adspectabilique rei catholicae rectori, beati Petri successori ac
Iesu Christi Vicario, sanctissimis verbis adiuraverunt.
Istiusmodi igitur obtemperationis officium varios hierarchiae
ordines eiusque membra cotidie arctius inter se et cum Pontifice
Summo ita coniungat, ut reapse militantem Ecclesiam Dei
osoribus terribilem reddat « ut castrorum aciem ordinatam » : 2
idemque eorum studio moderetur, qui nimio concitentur ardore;
iis, qui languore vel inertia laborent, stimulos adiiciat; suas
cuiusque partes, propria cuiusque munera unicuique tribuat;
in eademque exsequenda ita quilibet se impendat, legitimae ut
numquam auctoritati obsistat; quod profecto non alio pertineret,
nisi ut amplissimam Ecclesiae operam praepediret. Accipiat
quisque suorum moderatorum normas ut ipsius Iesu Christi
praecepta; qui vere unus est, cui omnes obtemperemus, catholicae
religionis dux et auctor, quique pro nobis « factus est oboediens
usque ad mortem, mortem autem crucis ». 3
Divinus enim summusque sacerdos absolutissimam suam
Aeterno Patri oboedientiam nobis singulari quodam modo patefieri
voluit; cuius quidem oboedientiae frequentissima sunt
in prophetarum evangelistarumque codicibus testimonia : « Ingrediens
mundum dicit: hostiam et oblationem noluisti, corpus
autem aptasti mihi... tunc dixi: ecce venio; in capite libri
scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ». 4
1 Pont. Rom., de ordinat, presbyt.
8 Cfr. Cant., VI, 3, 9.
3 Cfr. Philipp., II, S.
4 Hebr., X, 5-7.