AAS 28 (1936), p. 33

<< Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me n . 1
Itemque e cruce pendens, non antea caelestis Patris manibus
animam suam tradidit, quam sollemniter asseveraret ea omnia,
quae Sacrae Litterae de semet ipso praenuntiavissent — hoc est
munus sibi a Patre concreditum ad arcanum illum usque questum
« sitio », quem « ut consummaretur scriptura » edidit —2
omnino expleta esse.
Qua procul dubio in agendi ratione id nominatim declaratum
voluit, vel incensissimum nempe animarum studium oportere
divino nutui nullo non tempore omnino subiiciatur; semper nimirum
ad eorum voluntatem idem conformetur, hierarchicos dicimus
legitimosque moderatores, qui caelestis Patris personam
gerunt, eiusque iussa nobiscum communicant.
Verumtamen catholici sacerdotis lineamenta, quae Nos in
totius orbis luce collocare cupimus, haud omnino illustrata verbisque
definita pateant, si aliud sacerdotalis animi ornamentum,
doctrinam scilicet, praetermittamus quam Ecclesia in eo
postulat. Ille nimirum, cum a Christo Iesu officium munusque
acceperit docendi veritatem: « Docete... omnes gentes »; « ma-3
gister in Israel » constituitur. Salutis praecepta tradere iube-4
tur; quae quidem praecepta debet, ut gentium Apostolus admonet,
« sapientibus et insipientibus » impertire. Atqui, quomodo5
poterit doctrinam cum ceteris communicare, si eadem instructus
ornatusque non sit? Per Malachiam prophetam Spiritus Sanctus
praemonet: « Labia sacerdotis custodient scientiam et legem
requirent ex ore eius » ; ac nemo profecto, in sacerdotis sa-6
pientiae commendationem, graviora poterit, quam ea, admonita
edere, quae caeleste ipsum Numen per Oseam edidit: « Quia
tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris

1 Io., IV, 34.

2 Io., XIX, 28.

3 MATTH., XXVIII, 19.

4 Io., III, 10.

3 Rom., I, 14.

S MALAH., II, 7.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.