AAS 28 (1936), p. 314

cni proposita est universa legislatio circa disciplinam septem Sacramentorum,
plene perpendit pericula quibus, debita in iudicibus deficiente
peritia, magnum Sacramentum necnon et Ecclesiae ipsius decus in
eiusmodi causis pertractandis exponuntur.
Saepe enim a christianae fidei hostibus callide ac temere Ecclesia impetitur,
quasi ipsa divortio viam sternat, dum e contra hisce in causis
de validitate vel minus tantum initi matrimonii agitur.
Eapropter, quo citius et securius instruendis dirimendisque iisdem
causis prospiciatur, quae frequentius quam antea, in magnis praesertim
dioecesibus ac civitatibus, agitantur, huic S. Congregationi nedum opportunum
sed necessarium visum est quasdam exarare regulas quibus
dioecesani iudices veluti manuducantur ad huiusmodi magni momenti
expedienda negotia.
In hisce regulis iudices ipsi et tribunalium administri praecipuos
canones de processibus agentes accurate apteque dispositos reperient,
necnon brevem facilemque eorundem explanationem, ex iurisprudentia
praesertim erutam atque ex Normis S. E. Rotae, quo plenius ipsis
iidem Codicis canones, quibus derogatum non est, sint perspecti, eosque
expeditius singulis aptare possint matrimonialibus causis.
Attamen animadvertatur oportet eiusmodi regulas insufficientes ad
propositum finem evasuras esse, nisi dioecesani iudices sacros canones
apprime calleant et forensi experientia bene sint instructi.
Hinc S. Sedis mens est, et hoc Rmi locorum Ordinarii probe noscant,
ut electi iuvenes, doctorali saltem in iure canonico in hac Alma Urbe
laurea decorati, praesertim apud Studium S. R. Rotae, ad processus
rite conficiendos atque ad recte iudicandum erudiantur, iustitia ac veritate
ducibus.
Quamobrem Emi ac Rmi Patres Cardinales huius S. C. de disciplina
Sacramentorum, in Plenariis Comitiis die 18 Iulii 1936 in Civitate Vaticana
habitis, perpensis peritorum virorum votis "ceterisque ad rem facientibus
maturo ac diligenti examini subiectis, sequentem Revmis locorum
Ordinariis dederunt Instructionem, jjuam omnes dioecesani iudices
tum in conficiendis processibus super matrimoniorum nullitate tum in.
sententiis, ex quocumque nullitatis capite ferendis, servare tenentur.
Ssmus autem Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XI, in
Audientia diei 24 eiusdem mensis et anni habita ab infrascripto sacrae
Congregationis Secretario, hanc Instructionem approbare et Apostolica
Auctoritate munire dignatus est, mandavitque ut eadem in Actorum
Apostolicae Sedis commentario officiali, ederetur ab omnibus, ad quos
spectat, rite ac religiose servanda.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.