AAS 28 (1936), p. 318

§ 2. Eodem modo constituitur ac defensor vinculi, et eodem modo
citari et intervenire debet (cfr. can. 1587).
Art. 17. - Cuilibet processui interesse oportet notarium, qui actuarii
officio fungatur; adeo ut nulla habeantur acta, si actuarii manu non
fuerint exarata, vel saltem ab eo subscripta (can. 1585 § 1). Quare
antequam tribunal causam cognoscere incipiat, eiusdem praeses debet
in actuarium assumere unum e notariis legitime constitutis ad normam
can. 373, nisi Ordinarius aliquem pro peculiari causa designare censeat
(cfr. can. 1585 § 2).
Art. 18. - § 1. Ad acta tribunalis intimanda, nisi alia sit probata tribunalis
consuetudo, constituantur cursores sive pro omnibus causis sive
pro causa peculiari; item apparitores ad sententias ac decreta tribunalis,
eo committente, exsecutioni mandanda. Eadem persona utroque officio
defungi potest (can. 1591).
§ 2. Laici ipsi sint, nisi prudentia in aliqua causa suadeat ut ecclesiastici
ad id muneris assumantur; quod vero ad eorum nominationem,
suspensionem et revocationem attinet, eaedem serventur regulae quae
pro notariis canone SIS statutae sunt (can. 1592).
§ 3. Acta quae hi confecerint, publicam fidem faciunt (can. 1593).
Art. 19. - § 1. Tum iudicibus tum promotori iustitiae et defensori
vinculi, tum actuario, sicut et cursori atque apparitori, ab Episcopo per
decretum, de quo in actis mentio fieri debet, dari possunt substituti, sive
ab initio sive decursu processus, qui eorum vices gerant, si et quando illi,
qui primo loco electi fuerant, impediantur.
§ 2. Curandum est ut iidem iudices causam et cognoscant et definiant
: quod si iudex substitutus partem habuerit in sententia aliqua
incidentali, ipse processum absolvat.
§ 3. Tribunalis praeses et ipse potest designare actuario adiutorem,
qui eum coadiuvet in actis scribendis, transumptis conficiendis, documentis
inter se conferendis. •
Art. 20. - Excepto Episcopo, qui per se potestatem iudiciariam exerceat,
omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum
de ofiicio rite et fideliter implendo, coramlE^iscopo, si agatur de ofiiciali,
pro aliis vero coram Ordinario vel coram iudice a quo electi sunt, vel
coram viro ecclesiastico ab alterutro delegato, praestare debent : idque
ab initio suscepti officii, si sint stabiles, aut antequam causa agi coeperit,
si pro peculiari causa sint constituti, aut antequam suo munere
fungi incipiant, si, causa pendente, suffecti sint ad normam art. 19
(cfr. can. 1621 § 1).
Art. 21. - Attenta harum causarum gravitate necnon diflicultate, tum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.