AAS 28 (1936), p. 317
TITULUS II
De tribunali constituendo
Art. 13. - § 1. Reprobata qualibet contraria consuetudine et revocato
quolibet contrario privilegio ante Codicem obtento, et firmo praescripto
art. 2, causae de vinculo matrimonii tribunali collegiali trium saltem
iudicum reservantur (cfr. can. 1576 § 1 n. 1); sententia autem forte prolata
contra huiusmodi praescriptum vitio insanabilis nullitatis laborat
(cfr. can. 1892 n. 1).
§ 2. In locis tamen missionum causae matrimoniales cognosci possunt
iuxta speciales instructiones a competenti S. C. prolatas.
Art. 14. - § 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet, et ad
maiorem suffragiorum partem sententias ferre.
§ 2. Eidem, praeest officialis vel vice-officialis, ab Episcopo constitutus
ad normam can. 1573, cuius est processum dirigere, et decernere quae pro
iustitiae administratione in ca,usa quae agitur necessaria sunt (can. 1577).
§ 3. Quamvis Episcopus possit eidem tribunali praeesse, valde expedit
ne id faciat, nisi speciales causae id exigant (cfr. can. 1578).
§ 4. Duo alii iudices ad collegiale tribunal constituendum eligendi sunt
inter iudices synodales, quos designare potest, sed per turnum, etiam
oflâcialis, qui cum potestate ordinaria iudicandi absque ulla causarum
reservatione ad normam can. 1573 §§ 1-2 electus fuerit, nisi Episcopus
aliter in singulis casibus statuerit (cfr. can. 1576 § 3; Comm. Pont., 28
Iulii 1932).
Art. 15. - § 1. Constituendus est ab Episcopo stabiliter aut pro
singulis causis matrimonialibus designandus defensor vinculi, cuius praesentia
in evolutione processus semper requiritur.
§ 2. Vinculi defensore non citato, acta irrita sunt, nisi ipse, etsi non
citatus, revera interfuerit. Si vero ille, licet legitime citatus, aliquibus
actibus non interfuerit, acta quidem valent, verum postea ipsius examini
subiicienda omnino sunt, ut ea omnia sive voce sive scriptis possit animadvertere
et proponere, quae necessaria aut opportuna iudicaverit
(cfr. can. 1587).
Art. 16. - § 1. Promotor iustitiae intervenire debet cum ipse matrimonium
accusat, et ubi de lege processuali tutanda agitur. Hoc in casu
interventus promotoris iustitiae decernitur ab Episcopo vel a collegio
sive ex officio, sive ad instantiam ipsius promotoris iustitiae, vel defensoris
vinculi, vel partium.