AAS 28 (1936), p. 322

omne ius ad coniugalem actum, aut essentialem aliquam matrimonii proprietatem;
vel
b) condicionem apposuere contra matrimonii substantiam,
promotor iustitiae matrimonium ne accuset, sed coniugem vel coniuges
pro viribus moneat ut suae conscientiae consulant, et, si neri possit,
causam impedimenti auferant, e. g. per novum consensum rite praestandum.

§ 2. Si tamen matrimonii adserta nullitas publica evaserit et scandalum
revera adsit, denuncians autem resipiscentiae signa, Ordinarii
iudicio, revera dederit; itemque denunciata nullitatis causa argumentis
nitatur, sive in facto sive in iure, ita certis et validis, ut probabilis
omnino sit ipsius matrimonii nullitas, tunc promotori iustitiae ius et
officium est denuntiatum matrimonium rite accusandi.
Art. 39. - Si vero matrimonii nullitas a coniuge vel a coniugibus denunciatur,
qui causa culpabilis fuerint sive impedimenti sive nullitatis
matrimonii, exceptis casibus de quibus in art. praecedenti, promotor
iustitiae accusationem ne instituat, nisi haec tria concurrant :
a) de impedimento agatur quod publicum evaserit, quodque argumentis
nitatur, sive in facto sive in iure, ita certis et validis, ut de
eiusdem impedimenti exsistentia et vi serio dubitari non possit;
b) bonum publicum, scandali nempe amotio, Ordinarii iudicio, id
revera postulet;
c) fieri nequeat ut, cessato impedimento, matrimonium rite ineatur.
Art. 40. - Ordinarius, etsi nullitatis denunciatio sibi facta fuerit, accusationem
numquam ipse instituat, sed rem deferat promotori iustitiae
sui tribunalis, qui iuxta superius dicta procedat.
Art. 41. - § 1. Denunciationes scripto exhibitae, quarum auctores
personaliter interrogari nequeant, ut sufficiens causa instituendi processus,
in peculiaribus tantum rerum adiunctis, Ordinarii iudicio, haberi
possunt; praehabitis tamen opportunis aptisque investigationibus.
§ 2. Nulla ratio habenda est tum denunciationum anonymarum, nisi
positivas et graves facti probationes indicent, tum denunciationum non
anonymarum, quando ius accusandi coniugibus competit, neque de impedimentis
agitur natura sua publicis (cfr. art. 35 § 1, n. 2).
§ 3. Si quae denunciatio ab aliis facta probationes contineat, ex quibus
matrimonii nullitas probabilis appareat, Ordinarii vel promotoris iustitiae
erit investigare, interrogatis caute et secreto denunciatoribus, utrum
locus sit accusationi ex officio, ad normam art. 38 et 39, an vero dispensationi
ad matrimonium revalidandum.
§ 4. Promotoris iustitiae est ab accusatione recedere si postea sibi

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.