AAS 28 (1936), p. 321
TITULUS III
De iure accusandi matrimonium
Art. 34. - Tribunal collegiale nullam causam matrimonialem cognoscere
vel definire potest, nisi regularis accusatio vel iure facta petitio
praecesserit (can. 1970).
Art. 35. - § 1. Habiles ad accusandum sunt :
I Coniuges, nisi ipsi fuerint impedimenti causa;o
2° Promotor iustitiae, in impedimentis natura sua publicis, iure
proprio (Comm. Pont. 17 Iulii 1933 ad IV) et absque praevia denuntiatione;
praevia autem denuntiatione in aliis impedimentis, si iure actionem
instituendi ad obtinendam declarationem nullitatis sui matrimonii denuncians
careat, salvo tamen praescripto art. 38 et 39.
§ 2. Reliqui omnes, etsi consanguinei, non habent ius accusandi matrimonium,
sed tantum nullitatem matrimonii Ordinario vel promotori iustitiae
denuntiandi (cfr. can. 1971).
§ 3. Itidem actoris partes agere nequeunt in causis matrimonialibus
acatholici sive baptizati sive non baptizati; si quidem autem speciales
occurrant rationes ad eosdem admittendos, recurrendum est in singulis
casibus ad S. C. S. Officii (cfr. responsionem S. C. S. O., diei 27 ianuarii
1928).
Art. 36. - Iis in dioecesibus in quibus officia promotoris iustitiae et
vinculi defensoris eadem in persona cumulantur (cfr. can. 1588), si causa
a promotore iustitiae instituatur, alia persona in vinculi defensorem
deputanda erit.
Art. 37. - § 1. Coniux inhabilis est ad accusandum matrimonium, si
fuit ipse causa culpabilis sive impedimenti sive nullitatis matrimonii.
§ 2. Qui causam impedimenti honestam et licitam apposuit, habilis est
ad accusandum matrimonium.
§ 3. Habilis est ad accusandum matrimonium coniux qui metum aut
coactionem passus est.
§ 4. Qui inhabilis est ad accusandum suum matrimonium, denunciare
potest eiusdem matrimonii nullitatem vel Ordinario vel promotori iustitiae
tribunalis competentis (cfr. can. 1971 § 2 et Comm. Pont., 12 Martii
1929; 17 Febr. 1930 et 17 Iulii 1933, ad I, II, III).
Art. 38. - § 1. Ubi agitur de denuntiatione nullitatis a coniuge vel
coniugibus facta, quia alteruter vel ambo
a) positivo voluntatis actu excluserunt matrimonium ipsum, aut