AAS 28 (1936), p. 330
TITULUS VIII
De citatione necnon de litis contestatione et contumacia
Art. 74. - § 1. Libello vel orali petitione admissa, locus est vocationi
in ius seu citationi alterius partis (can. 1711 § 1) nec non defensoris vinculi
ad litem contestandam : quae, instante actore, vel etiam ex officio,
fieri potest.
§ 2. Quod si partes litigantes sponte coram iudice se sistant ad causam
agendam, opus non est citatione, sed actuarius significet in actis partes
sponte sua iudicio adfuisse (can. 1711 § 2).
§ 3. Citatio debet etiam actori ^enunciari ut, statuta die et hora, ipse
quoque coram iudice se sistat (cfr. can. 1712 § 3).
§ 4. Si reus vel actor procuratorem legitime constituerit, ad normam
art. 44 § 1, citatio procuratori fieri potest; itidem et advocato, qui, procuratoris
defectu, eius impleat partes.
Art. 75. - Si causa instituatur agente ex officio promotore iustitiae,
ambo coniuges citandi sunt.
Art. 76. - § 1. Citatio denuntietur per schedam, quae praeceptum iudicis
parti conventae factum ad comparendum exprimat, id est a quo
iudice, ob quam causam saltem verbis generalibus indicatam, quo actore,
reus, nomine et cognomine rite designatus, conveniatur; necnon locum,
et tempus, idest a*nnum, mensem, diem et horam ad comparendum? praefixam
perspicue indicet.
§ 2. Citatio, sigillo tribunalis munita, subscribenda est a praeside
vel ab eius auditore et a notario (can. 1715).
Art. 77. - Si pars conventa rationis usu sit destituta, vel minus firmae
mentis, citatio tutori vel curatori denuncianda est.
Art. 78. - § 1. Ubi tutor vel curator a civili auctoritate constitutus
adest, hic ordinarie admittatur, nisi peculiares rationes Ordinario aliud
suadeant (cfr. can. 1651).
§ 2. Si tutor vel curator non est a civili auctoritate constitutus, vel,
etsi constitutus, ab Ordinario non fuit admissus, eiusdem Ordinarii erit
eum designare.
§ 3. In curatore constituendo ab Ordinario procedendum est iuris
ordine servato, audita altera parte, necnon vinculi defensore.
Art. 79. - § .1. Citationis scheda, si fieri poterit, per Curiae cursorem
tradenda est ipsi convento ubicumque is invenitur.
§ 2. Ad hoc cursor etiam fines alterius dioecesis ingredi potest, si
praeses id expedire censuerit et eidem cursori mandaverit.