AAS 28 (1936), p. 334
§ 2. Pro personis qnae in aliena dioecesi commorantur, ius est partibus,
ipsis personis consentientibus, petendi ut ad sedem tribunalis
accedant.
Art. 99. - § 1. Interrogationes proponendae cuivis, sive coniugi sive
testi sive perito, aliae sunt generales, aliae particulares seu speciales,
idest circa obiectum causae.
§ 2. Generales faciendae sunt omnes et singulae in depositionis initio,
neque necessarium est easdem iterare, si quis iterum veniat ad deponendum.
Eaedem ordinantur ad inquirendum de generalibus personae adiunctis,
de eius origine, aetate, religione, conditione, domicilio (urbe, paroecia,
via et numero domus), de necessitudine aut relationibus cum partibus
in causa, praesertim an sit alterutrius consanguinea vel affinis.
§ 3. Posteriores ordinantur ad eruendam veritatem circa factum unde
pendere dicitur matrimonii nullitas; et varietati causarum vel impedimentorum
aptandae sunt (cfr. can. 1774).
Art. 100. - Suscitandum est a testibus unde et quomodo ea quae asserunt
habeant cognita (cfr. ib.) : an nempe de visu aut propria experientia,
an de auditu a videntibus, an de auditu auditus, an ex fama etc. et
praesertim quo definito tempore.
Art. 101. - Interrogationes, tum generales tum particulares, fiant
semper ab instructore, non ab alio nec a defensore quidem vinculi. Instructor
autem illas interrogationes particulares prius deferat parti aut testi
aut perito, quas sibi defensor vinculi, ad normam art. 70 § 1 m. 1, clausas
tradiderit immediate ante examen. Iisdem et aliis, quas in examinis
decursu defensor vinculi vel partes, si, annuente instructore ad normam
art. 128, adsint, parti aut testi deferre postulaverint et ipse instructor
admiserit, hic potest novas adiicere ex officio, quoties id necessarium
aut utile putaverit ad veritatem eruendam vel accuratius exponendam
(cfr. can. 1742 § 1); actuarius vero praemittat tunc in actis : ex officio,
et addat propositam quaestionem.
Art. 102. - Interrogationes breves sunto, non plura simul complectentes,
non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae
a cumsvis offensione et pertinentes ad causam quae agitur (can. 1775).
Debent insuper esse interrogandi intelligentiae accomodatae et vulgari
sermone expressae.
Art. 103. - § 1. Partes, testes et periti :
a) nunquam praemoneantur de interrogationibus, quae ipsis sunt
deferendae;
b) responsiones reddant semper oretenus, neque ipsis licet ex
scripto recitare (cfr. cann. 1776 § 1-1777).