AAS 28 (1936), p. 335
'§ 2. - Partis, testis et periti responsio ex continenti redigenda est scripto
ab actuario, non solum quod ad substantiam spectat, sed etiam, si id
instructori videbitur necessarium vel opportunum, aut partes, testes,
periti id postulent, quod attinet ad editi testimonii verba (cfr. can. 1778).
Art. 104. - § 1. Parti, testi et perito, absoluto interrogatorio, debent
legi responsiones, quas actuarius scripto redegerit, data iisdem facultate
addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.
§ 2. Cum autem ipsi responderint se nihil amplius habere quod addant,
supprimant, corrigant aut mutent, iusiurandum emittant de veritate
dictorum et de secreto servando usque ad processus publicationem, imo
etiam perpetuo ad normam can. 1623 § 3 : deinde depositioni immediate
subscribere iubeantur, et post eos subscribant defensor vinculi, promotor
iustitiae, si adfuerit, instructor et actuarius (cfr. cann. 1769, 1780).
Art. 105. - § 1. In conficiendis actis, seu in relatione scriptis redigenda
de iis quae fiunt aut decernuntur in sessionibus tribunalis, lingua latina
adhibeatur; citationes vero, iusiurandum a partibus, testibus et peritis
praestandum, horum responsiones, necnon relationes et vota peritorum,
lingua vernacula exprimi debent.
§ 2. Appellatione facta ad Apostolicam Sedem, acta et documenta,
quae lingua latina, italica aut gallica exarata non sint, in unam ex iis
linguis authentice et fideliter vertantur, ad normam canonis 1644 § 2.
Si ad versionem faciendam interpres foret adhibendus, is a tribunali,
audito vinculi defensore, eligatur, eique, sicuti aliis tribunalis ministris,
duplex iusiurandum erit deferendum, nempe de munere fideliter obeundo
et de secreto servando.
§ 3. Una cum versione, et firmo praescripto can. 1644 § 3, acta et
documenta in exemplari authentico transmittantur in fasciculum religata
et cum eorum indice; originalia autem tantum si a Tribunali
S. Sedis requirantur et adhibitis opportunis cautelis.
§ 4. In casu autem appellationis ad aliud tribunal superius, serventur
praescripta can. 1644.
§ 5. In causis in quibus pars, quae ad S. Sedem provocat, ad patrocinium
gratuitum iam admissa fuerit, versio actorum fit ex officio a
tribunali coram quo acta ipsa exarata sunt.
Art. 106. - § 1. Processus in sessiones dividitur : hinc interrogatio
partis, excussio testis vel periti, aut quilibet actus iudicialis, qui expleri
nequeat unica sessione, completur in altera.
§ 2. Si vero agatur de interrogatione partis, testis vel periti, praescripto
articuli sequentis in singulis sessionibus standum est.
Art. 107. - § 1. Partes, testes et periti poterunt, durante inquisitione,