AAS 28 (1936), p. 345
Art. 162. - § 1. Si quod dubium oriatur circa alicuius documenti exemplaris
authenticitatem, aut a parte vel ab eo cuius interest aliqua exceptio
opponatur, servetur praescriptum can. 1821.
§ 2. Si dubium aut exceptio versetur circa documenti veritatem,
quaestio incidens proponatur etiam ex officio, vocatis et iudicialiter
examinatis iis omnibus, quibus documenti origo et veritas nota esse
praesumitur.
Art. 163. - § 1. Inter documenta privata non exigui ponderis esse pos^-
sunt, praecipue in /causis de vi et metu et de conditione, epistulae quas
vel sponsi ante matrimonium, vel coniuges postea, sed tempore non
suspecto, sibi invicem vel aliis dederint; dummodo de earum authenticitate
et de tempore quo exaratae sint aperte constet.
§ 2. Instructor has epistulas opportune exquirat, partes vel testes
monendo, ut, si quas habeant, eas tribunali exhibeant. Quae vero ab una
parte proferuntur, ab alia recognosci debent.
Art. 164. - Epistulae sicut alia documenta privata illud pondus habent,
quod ex circumstantiis et praesertim ex tempore quo redactae fuerint
aestimandum est.
Art. 165. - Litterae, quas vocant anonymas, aliaque cuiuscumque
generis anonyma documenta per se ne tamquam indicium quidem haberi
possunt; nisi facta referant quae et quatenus aliunde comprobari possint.
Art. 166. - Si quid ex documento excerptum proferatur, quamvis in
forma authentica redactum, tum altera pars, tum vinculi defensor, tum
instructor ex officio ius habent postulandi ut integrum documentum,
sive in originali sive in exemplari authentico, exhibeatur.
Art. 167. - § 1. Quoties pars documentum tradere recuset, quod ipsa
fertur possidere atque aliquod pondus in causa habere praesumitur,
instructoris erit, ad instantiam partis vel ex officio, audito vinculi defensore,
per decretum statuere an et quomodo exhibitio facienda sit.
§ 2. Parte adhuc exhibitionem recusante, instructor rem deferat collegio,
cuius erit perpendere quanti sit facienda haec recusatio.
§ 3. Parte vero negante se documentum possidere, instructor eam ad
negationem iureiurando firmandam invitare potest.
Art. 168. - Si civile vinculum per divortium est solutum aut nullum
declaratum, instructor curet, ut partes tum petitionem in foro civili
oblatam, tum sententiam a magistratu datam exhibeant, atque, si casus
ferat, etiam civilis causae acta.
Art. 169. - Circa vim et fidem instrumentorum serventur dispositiones
cann. 1814, 1816, 1817, 1818.