AAS 28 (1936), p. 346

CAPUT VI
De indiciis seu praesumptionibus

Art. 170. - § 1. Praesumptio est rei incertae probabilis coniectura;
eaque alia est iuris, quae ab ipsa lege statuitur; alia hominis, quae a
iudice coniicitur.
§ 2. Praesumptio iuris alia est iuris simpliciter, alia iuris et de iure
(can. 1825).
Art. 171. - Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum
est pro valore matrimonii, donec contrarium probetur, salvo praescripto
can. IWt (can. 1014).
Art. 172. - Dubium, sive iuris sive facti, quod faveat matrimonio,
debet esse prudens, seu probabili fundamento nixum, ut praesumptioni
pro matrimonii valore locus sit.
Art. 173. - Praesumptiones, quae non statuuntur a iure, iudex ne
coniiciat, nisi ex facto certo et determinato, quod cum eo, de quo controversia
est, directe cohaereat (can. 1828).
Art. 174. - Praesumptionibus hominis est potissimum locus in causis,
quae spectant ad consensus defectum. Ad eas constabiliendas instructoris
est curare, ut circumstantiae proferantur in lucem, quae matrimonium
praecesserunt, comitatae vel secutae sunt.

TITULUS X

De processus publicatione, de conclusione in causa et de causae discussione

CAPUT I
De publicatione processus

Art. 175. - § 1. Perpensis a defensore vinculi, a iudice instructore
et a praeside probationibus hinc inde adductis, facienda est actorum
omnium communicatio inter partes. ^
§ 2. Haec facultas communicationis fit decreto praesidis, quo partibus
earumque advocatis ipse concedit potestatem inspiciendi testificationes
ceterasque omnes probationes quae in actis reperiuntur, quaeque
secreta permanserant, et petendi actorum exemplar (cfr. cann.
1858, 1859).
§ 3. Eodem decreto praeses tempus utile praestituat, intra quod
partes et defensor vinculi possint exhibere documenta, exponere argu-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.