AAS 28 (1936), p. 347

menta, quibus allatae ab ipsis probationes et impugnationes roborentur,
explicentur, compleantur.
§ 4. Fas adhuc est partibus novos testes inducere, verum tantummodo
ad normam art. 135.
Art. 176. - Elapso praestituto tempore vel etiam prius, si defensor
vinculi et partes tribunali declaraverint se nihil aliud exhibendum ha-1
bere, deveniatur ad conclusionem in causa (cfr. cann. 1984 § 2, 1860).

CAPUT II
De conchtsione in causa

Art. 177. - § 1. Conclusio in causa ût decreto praesidis, quo declaratur
fuisse satisfactum praescripto praecedentis articuli ideoque causam
satis instructam haberi.
§ 2. Caveat tamen praeses ne decretum conclusionis in causa edat,
si quid adhuc putet esse exquirendum, ut causa satis instructa habeatur.
Quo in casu, audito defensore vinculi, iubeat ea suppleri quae
desint.
Art. 178. - § 1. Etiam post conclusionem in causa admittuntur in
his causis novae probationes, praesertim si afferantur documenta ex
novo reperta, aut producantur testes, qui ob legitimum impedimentum
non potuerunt induci tempore utili (cfr. can. 1861 § 1 et art. 135).
§ 2. Si praeses probationes admittendas censeat, id decreto statuat;
quod si renuat, patet recursus ad collegium.
§ 3. Collectis novis probationibus, ab instructore moneantur partes
et vinculi defensor eisque praestituatur congruum tempus, ut probationes
ipsas perpendere et impugnare possint; aliter iudicium est nullius
momenti (cfr. can. 1861 § 2).

CAPUT III
De causae discussione

Art. 179. - § 1. Edito decreto conclusionis in causa, praeses terminum
praefiniat partibus vel earum patronis, necnon promotori iustitiae,
si ipse matrimonium accusavit, ad defensiones suas sive allegationes
tradendas (cfr. can. 1862 § 1).
§ 2. Defensio, ab advocato subsignata, praesidi exhibenda est, eiusque,
de licentia ipsius praesidis scripto apponenda in calce scripturae,
tot exemplaria conficienda quot sunt necessaria.
§ 3. Praeses iubere potest ut exemplaria typis exarentur.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.