AAS 28 (1936), p. 348

§ 4. Licet advocato, una cum defensione, exemplar exhibere allegationum
et potiorum documentorum.
§ 5. Defensiones uti supra exhibitae statim distribuendae sunt, una
cum exemplaribus documentorum, cura tribunalis, ne causae definitio
perniciosam patiatur moram.
Art. 180. - § 1. Recepta partium defensione, vinculi defensor intra
terminum a praeside designandum suas animadversiones exhibeat.
§ 2. Partes, necnon promotor iustitiae si adsit, ius habent animadversionibus
respondendi intra terminum decem dierum.
§ 3. Vinculi defensor, accepta responsione, et ipse, intra decendium,
eodem respondendi iure, si velit, uti potest.
§ 4. Respondendi ius semel tantum partibus esto, nisi praesidi,
gravi ex causa, iterum videatur concedendum. Concessio vero uni parti
facta, alteri quoque facta censebitur.
Art. 181. - Termini pro animadversionibus, defensionibus aut responsionibus
exhibendis possunt rationabili de causa prorogari a praeside.
Possunt etiam, omnibus consentientibus; iidem termini coarctari
(cfr. can. 1862 § 2).
Art. 182. - Praeses nimiam defensionum extensionem etiam praefixo
paginarum numero, si id expedire iudicaverit, moderari potest;
ordinarie non excedatur numerus viginti paginarum in defensione et
decem in responsione (cfr. can. 1864).
Art. 183. - § 1. Semper defensori vinculi ius sit ut ultimus audiatur.
§ 2. Si defensor vinculi intra decem dies (cfr. art. 180 § 3) nil responderit,
praesumitur nil habere deducendum, et ad ulteriora procedere
licet (cfr. can. 1984).
Art. 184. - Curet quoque praeses, sive ex officio sive ad instantiam
partis vel defensoris vinculi aut, si intersit, promotoris iustitiae, ne
exemplaria, vel typis non edita, ubi causae natura id exigat, ad extraneorum
manus perveniant, peculiari lege de hoc partibus earunque
advocatis et procuratoribus districte per decretum imposita.
Art. 185. - Iudicii dies et hora, nisi _antea fuerint praefinitae, a
praeside destinandae et partibus significandae sunt, ita tamen ut inter
ultimam defensionem et iudicii diem decendium saltem intercedat.
Art. 186. - § 1. Praesidi fas est, vel ex officio vel defensore vinculi
vel alterutra parte instante, oralem quoque causae discussionem admittere.

§ 2. Discussio oralis post ultimam exhibitam responsionem expetenda
est : in omni casu intra septem dies ante tempus praefinitum
pro causae definitione.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.