AAS 28 (1936), p. 37

At si tam grandis est catholici sacerdotii dignitas, si tam
eximias postulat animi dotes, consequitur indidem, Venerabiles
Fratres, necessarium omnino esse ut sacrorum alumni recta eonsentaneaque
ratione instituantur. Necessitatis huius sibi conscia
ac memor Ecclesia nihil fortasse magis, per saeculorum "decursum,
actuosa maternaque sollicitudine provexit, quam idoneam
suorum conformationem sacerdotum. Ea siquidem non ignorat,
quemadmodum populorum mores eorumque christianae
fidei professio e cleri opera pendent, ita eamdem operam ex
accepta a sacrorum administris institutione vim haurire suam,
cum in eos etiam illa Spiritus Sancti sententia cadat: « adolescent
iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedei ab
ea ». Quamobrem ipsamet, Numinis instinctu ducta, Semina-1
ria esse ubicumque gentium instituenda decernit, in quibus singulari
cura sacri ordinis alumni educentur. Quotquot igitur,
Venerabiles Fratres, gubernandae Ecclesiae munus Nobiscum
participatis, Seminaria veluti in oculis f eratis oportet; eademque
praecipuae sunto vestrarum curarum partes. Diligens imprimis
esto moderatorum magistrorumque delectus atque illius,
peculiari modo, cui gravissimum concredatur officium sacerdotalis
animorum conformationis. Sacris eiusmodi conlegiis sacerdotes
tribuite maxima virtute ornatos; neque gravemini eos e
muneribus abstrahere, specie quidem maioris ponderis, quae
tamen cum hac capitali re, cuius partes nulla alia susceperit,
comparari nequeunt. Aliunde etiam eos exquirite, ubicumque
ad pernobile hoc institutum aptos idoneosque inveniatis. Eiusmodi
sunto, ut sacerdotales virtutes exemplo vel magis quam
alloquio doceant; atque ita doctrinam impertiant, ut fortem,
virilem et apostolicum animum in sacrorum alumnis effingant.
Eorum opera, pietas, castimonia, morum studiorumque disciplina
in Seminario efflorescant; atque instituendi iuvenes et in

1 Prov., XXII, 6.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.