AAS 28 (1936), p. 38

praesens adversus vitiorum illecebras et in posterum contra ea
quae ingruant, gravioris momenti discrimina, —quibus quidem
obsistant oportet, « ut omnes faciant salvos » — sedulo prae-1
muniantur.
Utque qui futuri sunt sacerdotes, illam, ut diximus, quam
tempora postulant, doctrinam assequi valeant, id gravissimum
officium est, ut, posteaquam classicas, quas vocant, disciplinas
calluerint, scholasticam philosophiam affatim imbibant, recteque
in eadem se exerceant « ad Angelici nempe Doctoris rationem,
doctrinam et principia ». Haec « philosophia perennis »,2
quemadmodum Decessor Noster immortalis memoriae Leo XIII
eam vocabat, non dumtaxat iisdem necessaria est ut altius christianae
veritatis capita speeulentur, sed etiam ut, adversus
quaslibet nostrae huius aetatis fallacias, communiai!tur, et
in quavis, quam insti tu turi sint, studiorum pervestigatione eorum
mentis acies ita exacuatur, ut vera dispicere magis aptiusque
possint quam ii, qui huius philosophicae sint institutionis
expertes, quantumvis ampliore eruditione praediti.
Quodsi, ut alicubi contingit, vel angustiores Dioecesis fines,
vel exigua eademque lamentabilis alumnorum copia, vel denique
idoneorum hominum rerumque penuria non concedant ut
Episcopus quisque proprium optimeque instructum Seminarium
habeat — ad normas nempe Codicis Iuris Canonici, ceterasque3
Ecclesiae praescriptiones — tum summopere opportunum est
ut sacri eiusdem regionis Antistites vires fraterno animo coniungant,
easque in commune Seminarium conferant, quod nobilissimo
demandato muneri omnino respondeat.
Haud mediocres, quae inde orientur, utilitates procul dubio
suscepta incommoda atque impensas resarcient; ac vel id, quod
Episcoporum animos nonnumquam maestitia afficit — suos nimirum
sacrorum alumnos cernere ab Pastore per temporis spatium
abstractos, qui apostolicum, quo flagrat, studium in suos

1 Cfr. / Cor. IX, 22.
2 Cod. Iur. Can., c. 1366, § 2.
3 Cod. Iur. Can., tit. XXI, cc. 1352-1371

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.