AAS 28 (1936), p. 39

laboris socios transfundere percuperet, itemque a locorum finibus
abductos, ubi aliquando ipsimet suam navabunt operam —±
id etiam, dicimus, satis superque idcirco compensabitur quod
eos stato tempore excipient illa spiritualium rerum copia institutos
conformatosque, quam maiore cum Dioecesis suae profectu,
ceteris impertient. Quapropter id genus incepta non modo
Nos provehere atque fovere numquam intermisimus, sed eadem
etiam, occasione data, suasimus ac vehementer commendavimus.
Ac pro Nostra parte, ut omnes norunt, magnis impensis
curis grandique pecunia, haud pauca istiusmodi Seminaria,
ubi necessitas hoc postulare videbatur, aut e solo excitavimus,
aut amplificata voluimus, aut aptiora denique reddidimus;
idque, quod in Ecclesiae utilitatem, si unquam aliud, cessurum
esse reputamus, et in posterum, iuvante Deo, accuraturi sumus.
Hoc veruntamen, quod laudabiliter eo nititur, ut sacrorum
alumni quam rectissime instituantur, parum sane profectus pepererit,
si eorum delectus, quorum causa Seminaria exstant,
haud consentanea diligentia fiat. Ad quem quidem delectum
omnes, pro virili cuiusque parte, adiutricem operam conferant,
quotquot cleri conformationi praeponuntur. Moderatores nempe,
animorum disciplinae rector, ac confessarii — ad sui tamen
cuiusque muneris fines ac terminos — quemadmodum hanc, divino
instinctu inditam, ad ineundum sacerdotium inclinationem
omni ope fovere ac roborare debent, ita eos eodem diligentiae
studio opportunoque tempore a sacuo Ordine arceant, quos
non idoneos perspexerint atque adeo inutiles ad digne sacerdotalia
officia sustinenda. Ac quamvis aptius sit haud nimio serius
ad hanc eiectionem devenire, quod mora soleat hisce de rebus
et errores inducere et detrimenta afferre, attamen, quaelibet remorandi
causa fuerit, cum primum e recto itinere deerratum
esse aperte patuerit, tum, nullo habito hominum respectu, vitio
medendum est. Quibus vero hanc ineundi deliberationem
officium est, eos non falsi nominis misericordia moveat, quae
non modo in Ecclesiam, cui quidem iners vel indignus administer
praeberetur, sed in iuvenem ipsum crimen evaderet, qui

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.