AAS 28 (1936), p. 392

DE BUICHU

E VICARIATU APOSTOLICO « DE BUICHU », IN INDOSINENSI REGIONE, TERRITORII
PARS DISMEMBR ATUR, EX QUA NOVUS CONSTITUITUR VICARIATUS « DE THAIBINH
» NUNCUPANDUS, ET ORDINI PRAEDICATORUM CONCREDITUR; VICARIATUS
VERO (( DE BUICHU », ITA TERRITORIO IMMINUTUS, CLERO INDÍGENAS CONCREDITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Praecipuas inter apostolicas officii Nostri curas ea sane quam maxime
Nos urget, ut Christi regnum inter infideles nationes amplius in
dies dilatetur. Ad hoc autem assequendum aptissimos prae ceteris se
praebent cleri indigenae sacerdotes, quippe qui cum popularibus suis
maxime cohaereant eosque idcirco ad Ecclesiae amplexum vocare et perducere
facilius valeant. Quod quidem prae oculis habentes, et considerantes
Vicariatum Apostolicum de Buichu tam late patere ut ab uno
tantum Pastore vix regi possit ac propterea territorio imminuendum
esse, de aliqua eius Vicariatus parte clero indigenae concredenda iam
ab elapso anno cogitavimus, ac interea venerabilem Fratrem Petrum
Muñagorri v Obineta, Vicarium Apostolicum de Buichu, Episcopo Coadiutori
cum iure futurae successionis donavimus, id committentes munus
e clero indigena sacerdoti, venerabili scilicet Fratri Dominico Ho
Ngoe Can, quem simul Episcopum titularem Zenobiensem elegimus.
Quum autem opportunum modo videatur exoptatam quam supra diximus
Vicariatus de Buichu divisionem ad effectum perducere, quumque
ex tribus civilibus provinciis quae, etsi non integrae, vicariatum illum
hucusque efformant, de Nam-Dinh, videlicet, de Thai-Binh et de HumgYen,
prima, seu de Nam-Dinh, tum religionis et caritatis operum, tum
indigenarum sacerdotum et fidelium frequentia maxime florescat, eam,
pro parte ad Vicariatum de Buichu pertinente, clero indigenae, non
sine magno animarum fructu, committendam censemus. De ceteris vero
provinciis, de Thai-Binh, scilicet, ac de Eung-Yen, quippe quae minori
religionis progressu laetae, spirituali fidelium bono melius expedire
aestimamus si illae sub Missionariorum exterorum regimine adhuc permaneant.
Quae omnia considerantes, Nos, de venerabilium Fratrum
Nostrorum S. E. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide
praepositorum consilio, e Vicariatu Apostolico de Buichu territorium

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.