AAS 28 (1936), p. 393

separamus partem illam complectens provinciarum de Thai-Binh et de
Hung-Yen ad Vicariatum ipsum hucusque pertinentem, atque ex territorio
ita avulso novum constituimus Vicariatum Apostolicum, ab urbe
Thai-Binh y quae princeps est eiusdem nominis provinciae, de Thai-Binh
nuncupandum. Novum hunc Vicariatum inclito Praedicatorum Ordini,
cuius Missionarii optime de Fidei catholicae propagatione in Vicariatu
de Buichu meriti sunt, quippe qui eum ad florentem quo gaudet statum
indefessis diuturnisque laboribus evexerunt, tenore praesentium, ad
Sanctae Sedis tamen beneplacitum, concredimus. Vicariatui idcirco de
Thai-Binh eiusque pro tempore Vicariis omnia tribuimus iura, privilegia
et facultates quibus ceteri per orbem Vicariatus eorumque Praesules
iure communi gaudent ac fruuntur, eosque omnibus pariter adstringimus
oneribus et obligationibus. Vicariatum autem de Buichu,
illa territorii parte quam supra diximus imminutum, intra limites propterea
civilis provinciae de Nam-Dinh, etsi non integrae, circumscriptum,
eodem nomine retento, clero indigenae hisce ipsis Litteris concredimus,
ea tamen lege ut sub hodierni Vicarii Apostolici, venerabilis
scilicet Fratris Petri Muñagorri y Obineta, Episcopi titularis Pityuntini,
regimine ad tempus maneat. Quae omnia, ut supra disposita et
constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius
viri in ecclesiastica dignitate vel oflicio constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur si ipsaemet exibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, commissionis, concessionis, derogationis et
voluntatis Nostrae infringere, vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu
temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo sexto, die nona mensis Martii, Pontificatus Nostri anno
quintodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius S. B. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apost.
Vincentius Bianchi-Oagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco £g Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LIV, n. 75. - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.