AAS 28 (1936), p. 408

riculo studiorum. Ex quo licet inferre caeremonias ad Jinja, ab auctoritatibus
publicis imperatas discipulis, non induere religiosam naturam.
Idem videtur esse tenendum de publicis caeremoniis, quae statutis
diebus, auctoritatibus intervenientibus vel foventibus, ad nationalia
Jinja peraguntur, cum eaedem auctoritates hanc esse suam mentem non
' semel, directe vel indirecte, affirmaverint, et haec profecto sit late diffusa
persuasio cultiorum hominum Iaponici Imperii et eorum qui Iaponensium
mores et animos profundius scrutati sunt.
Simili fere modo, actus qui iuxta patrios mores fieri solent quibusdam
in eventibus, ut ex. gr. occasione funerum vel matrimoniorum,
quamvis et ipsi originem forte habuerint religiosam, adhibentur nunc
temporis a plurimis in tota Iaponia absque ulla religiosa significatione,
sed tantum ut urbana ratio manifestandi benevolentiam erga propinquos
et amicos; ita ut amisisse videantur intrinsecam connexionem cum
ethnicis religionibus et in meros civiles mores mutati esse.
Cum primo hoc considerationum genere, alterum, quod sequitur,
stricte coniunctum apparet. Etenim, cum persuasio late diffusa sit agi
non de ritibus religiosis, sed de mere civilibus consuetudinibus, catholici,
qui renuant huiusmodi caeremoniis interesse, facile incusantur, et facile
ab hominibus Vel non inimicis doctrinae catholicae creduntur esse frigidi
erga patriam vel ingrati et inurbani erga familiares et amicos. Valde
propterea optandum videtur ut removeantur causae huiusmodi publicae
opinionis falsae et iniuriosae, quae non tantum fideles iaponicos
multum afflictat, sed etiam animos avertit a via salutis ingredienda.
Haec Sacra Congregatio, omnibus ea attentione perpensis, quae rei
gravitati convenit, viris peritis consultis, perspecta temporum ac morum
evolutione, considerata mente Concilii Nagasakiensis anno 1890 celebrati,
attenteque voto ab Excmis Delegatis Apostolicis E. Mooney et
P. Marella atque ab Ordinariis Iaponiae recentius manifestato, post maturam
deliberationem in solemni consessu Eminentissimorum PP. Cardinalium
Sacro Consilio christiano nomini propagando praepositorum,
die 18 maii c. a. habitam, sequentes normas agendi tradendas esse
censuit :
1. Ordinarii in territoriis Iaponici Imperii doceant fideles, caeremoniis,
quae fieri solent ad monumenta Jinja a Gubernio civiliter administrata,
annecti ab auctoritatibus civilibus (ut ex explicitis declarationibus
pluries datis constat) itemque communi cultiorum hominum
sensu meram significationem patrii amoris, scilicet filialis reverentiae
erga familiam imperialem et patriae benefactores; ideoque, cum huiusmodi
caeremoniae valorem induerint mere civilem, catholicis licere in-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.