AAS 28 (1936), p. 407
tecta esse vult. Et quoniam ea paene est hominum natura, ut sua, et
maxime ipsas suas nationes, caeteris et existimatione et amore praeferant,
nulla odii et alienationis causa potentior existit, quam patriarum
consuetudinum immutatio, earum maxime quibus homines ab omni
patrum memoria assueveré... Quae vero prava exstiterint, nutibus magis
et silentio quam verbis proscindenda, opportunitate nimirum captata,
qua, dispositis animis ad veritatem capessendam, sensim sine sensu
evellantur... ».
Missionariorum est ergo ét agnoscere et honorare Iaponensium pietatem
et amorem in patriam atque fideles docere ne ceteris civibus sint
in amanda patria inferiores. Quod semper a missionariis praestitum est.
Quoad véro actus quibus Iaponenses suum manifestant amorem erga
patriam, haec notanda sunt. Agitur de illis actibus, qui, quamvis ab
ethnicis religionibus primitus orti, non sunt intrinsece mali, sed per se
indifferentes, neque iubentur ut religionis signa, sed tantum veluti civiles
actus ad pietatem manifestandam et fovendam erga patriam, omni
intentione remota compellendi sive catholicos sive non catholicos ad
significandam quamlibet adhaesionem religionibus a quibus ritus illi
orti sunt.
Hoc ipsae Imperii Iaponici auctoritates explicite non semel declararunt,
innixae principio libertatis religiosae et illa distinctione, iam a
Gubernio Iaponico statuta et promulgata, inter obsequium nempe shintoisticum
nationale (ad nationalia Jinja) et cultum shintoisticum religiosum.
Enimvero templa seu monumenta obsequio civili dicata a diversa
pendent gubernii Administratione quam quae ritibus religiosis
inserviunt. Archiepiscopo Tokiensi petenti, die 22 sept. 1932, a Ministro
Instructionis Publicae utrum : « pro certo retinendum esset rationes
ob quas adsistentia alumnorum scholarum huiusmodi actibus requireretur
esse rationes patrii amoris et non religionis », Vices Gerens
Ministri respondit: « Visitatio ad nationßlia templa seu Jinja exigitur
ab auditoribus scholarum superiorum et ab alumnis scholarum mediarum
et primariarum ob rationes quae se referunt ad programma educationis.
In facti specie', salutatio quae requiritur ab agmine auditorum
scholarum superiorum et alumnorum scholarum mediorum et primariarum
nullum alium finem habet quam manifestandi sensus amoris patrii
et fidelitatis ». Quem finem mere civilem ipsae leges de Publica
Instructione confirmant, ut patet ex lege data die 3 augusti 32 anno
Meiji (1899) vetante educationem religiosam impertiri vel caeremonias
religiosas celebrari in scholis publicis nec non in scholis quae submissae
sint legibus et ordinationibus de disciplinis tradendis et de cur-