AAS 28 (1936), p. 41
gerit. Perpendant igitur Seminariorum rectores, animadvertant
ii qui in id genus domiciliis vel iuvenum animis moderantur vel
sacras confessiones excipiunt, quam magni periculi — ad Deum,
ad Ecclesiam et ad ipsos iuvenes quod attinet—auctores fiant, si
suas cuiusque partes omni ope non expleant, ne eiusmodi erratum
perpetretur. Quod vero diximus spiritualis etiam disciplinae
moderatores itemque sacros confessarios hoc discrimen, pro
concredito officio, in se recipere; hoc ita intellegendum est non
quasi iidem possint extrinsecus quoque ac publice operam proferre
suam — quod immo vel ex religiose suscepto munere, vel
ex inviolabili sacramenti secreto iisdem vetitum est — sed ita
potius, ut in cuiusque iuvenis animum efficacem vim exserant,
eosque firma paternaque constantia regant, prout assequenda
sempiternae salutis bona postulent. Quamobrem ipsi — tum
praesertim, cum externae rei moderatores vel neutiquam, vel
enervate ac langui de suas partes peragant — non aptos aeque;
atque indignos, humano nullo habito respectu, pro officio iubeant
e sacris Seminarii saeptis, dum tempus est, recedere;
eaque in causa pertractanda tutiorem semper sententiam amplectantur,
quae quidem, ad rem quod attinet, multo magis sacrorum
alumnis favet, cum eos ex itinere avertat, per quod ad
aeternam ruinam adduci possent.
Quodsi interdum non luculenter satis huiusmodi officium pateat,
eam saltem iidem auctoritatem adhibeant quae ex sibi credito
munere paternaque in alumnos caritate oritur, ut eos ad
sponte sua ab instituto recedendum inducant, quos non ita, ut
oportet, animatos noverint. Habeant alte confessarii illa in animis
insculpta, quae S. Alphonsus de Ligorio haud absimili de
causa docet: « Ut plurimum, quo severius (hac in re) confessarius
cum paenitentibus agit, eo tutius ipsorum saluti consulit;
ac contra, eo se duriorem paenitentibus praestat, quo ipsis
se faciliorem impertit. S. Thomas a Villanova confessarios id
genus, aequo nempe leniores impie pios vocabat. Huiusmodi
caritas contra caritatem repugnat ». 1
1 S. ALF. M. DE' LIGUORI, Opere ase., vol. III (ed. Marietti, 1847), pag. 122.