AAS 28 (1936), p. 59

AIMERENSIS, ALL AHAB ADENSIS, NAGPORENSIS

EX DIOECESIBUS AIMERENSI, ALLAHABADENSI ET NAGPORENSI TERRITORII PARS

SEIUNGITUR, EX QUA NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA « DE INDORE » ERI-

GITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD'PERPETUAM REI MEMORIAM

Salutis animarum studio permoti, venerabiles Fratres Aimerensis,
Allahabadensis et Nagporensis Antistites enixe ab Apostolica Sede iampridem
expostulaverant, ut ex suarum dioecesium amplissimo territorio
partes aliquae distraherentur, ex quibus nova sui iuris ecclesiastica circumscriptio
erigeretur. Quas quidem preces venerabiles Fratres Nostri
S. B. E. Cardinales Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositi
perpendentes, regiones illas aptis interea excolendas evangelicis operariis
concredere statuerunt, atque Societatis Verbi Divini Sodalibus,
quorum christiani nominis inter infideles propagandi ardorem probe
noverant, apostolicum munus istud Iubenti animo commiserunt. Illuc
ergo missionariorum manus profecta ac magna cum laetitia ab Antistitibus,
quos antea diximus, excepta, quum sufficienter aucta sit numero
et apostolicum laborem fructuose ac laudabiliter duobus amplius annis
navarit, iidem Purpurati Patres maturum advenisse tempus ecclesiasticam
sui iuris circumscriptionem erigendi, eamque Societati Verbi Divini
concredere rati sunt, atque Praefecturae Apostolicae gradum ipsi
tribuendum esse. Quare Nos, de ipsorum Cardinalium consilio, omnibus
mature perpensis, novam hanc Praefecturam suprema Nostra auctoritate
constituere statuimus. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum
intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, ex Aimerensi
dioecesi territorium separamus, cunctam illam complectens Administrationis
Indiae Centralis partem (Central India Agency), quae ad meridiem
posita est Administrationis Rajputanensis (Rajputana Agency),
Praefecturae (tahsil) de Thandla, districtuum de Isaghar et Mandasor,
ac Status de Sitaman; ex dioecesi Allahabadensi, Statum de Bhopal
et districtum de Bhilsa; e dioecesi vero Nagporensi districtum de Eoshangabad,
territorio tamen de Pachmari excepto, districtum de Nimar,
Statum de Barwani et eam Statuum de Indore et Dhar partem, quae
ad meridiem iacet Narbada fluminis. Ex quo ita circumscripto territo-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.