AAS 28 (1936), p. 60

rio novam erigimus Praefecturam Apostolicam eamque, ex urbe, in qua
Praefecti Apostolici sedem constituimus, de Indore nuncupari volumus
ac decernimus, sub Agraensis Ecclesiae metropolitico iure. Novam autem
ita constitutam Apostolicam Praefecturam, ad Nostrum tamen et
Sedis Apostolicae beneplacitum, Societati, quam supra memoravimus,
Verbi Divini tenore praesentium concredimus. Huic insuper Praefecturae
Apostolicae de Indore eiusque pro tempore Praefectis omnia tribuimus
iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem
Praefecturae Apostolicae earumque Praefecti iure communi fruuntur et
gaudent, eosque suetis adstringimus obligationibus. Quae omnia, ut supra
disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus,
contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii
publici subscriptis et sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem,
quae hisce praesentibus haberetur, si exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam evectionis, erectionis, constitutionis, concessionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.
Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
tricesimo quinto, die undecima mensis Martii, Pontificatus Nostri
anno quartodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.
Hector Castelli, Protonotarius Apostolicus.

Loco S Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LUI, n. 4- ~ Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.