AAS 28 (1936), p. 92

autem hanc paginam seiunctionis, erectionis, constitutionis, concessionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si
quis vero, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo quinto, die octava mensis Aprilis, Pontificatus Nostri
anno quartodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. PUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apostolicorum.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Yol. LH, n. 51. - Al. Trussardi.

III

DE KROONSTAD

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE KROONSTAD IN VICARIATUM APOSTOLICUM ERI-

GITUR.
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quaeque Praefectura Apostolica ad potiorem Vicariatus gradum et
dignitatem provehenda est, si catholica religio in illa, Missionalium
opera et studio, magnos fecerit progressus. Cum itaque dilectus filius
Congregationis a Spiritu Sancto Moderator Generalis, a Nobis enixe
expostulaverit ut Praefectura Apostolica de Kroonstad in Africa Meridionali,
in qua, innumeris difficultatibus victis, christiana res, tum
quoad auctum fidelium numerum, tum quoad educationis et charitatis
operum frequentiam, non parum, Deo auctore, susceperit incrementum,
ad Vicariatus gradum et dignitatem proveheretur, Nos, de venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi
de Propaganda Fide praepositorum consilio, attento etiam venerabilis
Fratris Iordani Gijlswijk, Archiepiscopi titularis Euchaïteni, Delegati
Apostolici in Africa Meridionali, favorabili voto, omnibus ma-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.