AAS 28 (1936), p. 96

V
DE TANANARIVE ET DE FIANARANTSOA

E VICARIATIBUS APOSTOLICIS DE TANANARIVE ET DE FIANARANTSOA TERRITORII

PARS SEIUNGITUR, EX QUA NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA « DE VATOMAN-

DRY » ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter graviores Apostolici Nostri muneris curas eam esse ducimus,
in illas orbis catholici regiones, longo terrarum marisque tractu dissitas
et Missionalium curis adhuc concreditas, Nostrae mentis oculos
convertere atque ea decernere quae faciliorem illic utilioremque Evangelii
praeconum operam reddant. Cum itaque ad Christianum nomen in
orientali regione Vicariatuum Apostolicorum de Tananarive et de Fianarantsoa,
in insula Madagascarensi, latius dilatandum haud pa#um
prodesse visum sit territorium ex illis seiungere et novam ibi condere
Missionem, Nos, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio,
re mature perpensa, illud decernere libenter statuimus. Quapropter,
suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse
praesumant consensu, e Vicariatu Apostolico de Tananarive duos
districtus civiles de Vatomandry et de Mahanoro, et e Vicariatu Apostolico
de Fianarantsoa duos pariter civiles districtus de Nosivarilca et
de Marolambo suprema Nostra auctoritate separamus, atque ex illis novam
erigimus Praefecturam Apostolicam, de Vatomandry nuncupandam,
eamque Presbyteris Missionariis Societatis Mariae de Montfort,
qui iam in regione illa sedulo adlaborant, ad Nostrum tamen et S. Sedis
beneplacitum, concredimus. Novae igitur huic Praefecturae de Vatomandry,
eiusque pro tempore Praefectis omnia tribuimus iura, privilegia,
honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae
earumque Praefecti iure communi fruuntur et gaudent, eosque iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus. Quae omnia ut supra disposita
et constituta rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo
alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris habe-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.